PL 95, col. 188
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
monasterio strenuissime, in observantia disciplinae
regularis, et in earum quae ad communes usus pertinent
rerum providentia praefuit. Cui cum propter
angustiam loci in quo monasterium constructum est,
placuisset ut ossa famulorum famularumque Christi
quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur
omnia in ecclesiam beatae Dei Genitricis, unoque
conderentur in loco: quoties ibi claritas luminis
caelestis, quanta saepe fragrantia mirandi apparuerit
odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso
libro de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inveniet.
Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum
sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis
factum idem libellus refert. Erat quippe
in proximo comes quidam, cujus uxor ingruente
oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia
crebrescente gravata est, ut ne minimam quidem
lucis alicujus posset particulam videre. Cui dum
aliquandiu caecitatis hujus nocte clausa maneret, repente
venit in mentem, quia si ad monasterium [ Al.
add. esset] delata virginum sanctimonialium, ad reliquias
sanctorum peteret, perditam posset recipere
[ Al., accipere] lucem. Nec distulit quin continuo,
quod mente conceperat, expleret. Perducta namque
a puellis suis ad [ Al., in] monasterium, quia in
proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se
habere professa est, introducta est ad [ Al., in] cymiterium:
et cum ibidem diutius flexis genibus oraret,
nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens
ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis
gratiam recepit: et quae famularum manibus adducta
fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta
reversa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret
temporalem, ut quanta sanctos Christi lux in
caelis, quae gratia virtutis possideret, sua sanatione
demonstraret.
CAPUT XI. Ut rex ejusdem provinciae Sebbi, in monachica vitam conversatione finierit.
Eo tempore [DCXCIV] praeerat regno Orientalium
Saxonum, ut idem etiam libellus docet, vir multum
Deo devotus, nomine Sebbi, cujus supra meminimus.
Erat enim religiosis actibus, crebris precibus,
piis eleemosynarum fructibus plurimum intentus;
vitam privatam et monachicam cunctis regni divitiis
et honoribus praeferens, quam et olim jam, si non
obstinatus conjugis animus divortium negaret, relicto
regno subiisset. Unde [ Al. add. et] multis visum
et [ Al., ut] saepe dictum est, quia talis animi virum,
episcopum magis quam regem ordinari deceret.
Cumque annos triginta in regno miles regni [ Al. om.
regni] caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate
permaxima, qua et mortuus est: ammonuitque
conjugem, ut vel tunc divino se servitio pariter
manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti,
vel potius mundo servire non possent. Quod dum
aegre impetraret ab ea, venit ad antistitem Lundoniae