PL 95, col. 190

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

ejusdem ac monachi [ Al., monacho] Sighardo, qui
post illum cum fratre Suefredo regnavit, et turba
hominum non modica, inventum est sarcofagum illud
congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut
a parte capitis etiam cervical posset interponi; a
parte vero pedum, mensura quatuor digitorum in
sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in
ecclesia beati doctoris gentium, cujus edoctus monitis
caelestia sperare didicerat.
CAPUT XII. Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi.
Quartus Occidentalium Saxonum antistes Leutherius

fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus,
tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset
Coinvalch, quo regnante idem Leutherius episcopus
factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et
divisum inter se tenuerunt annis circiter decem:
ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu
functus est Haeddi pro eo: consecratus [ Al. add. est]
a Theodoro in civitate Lundonia. Cujus episcopatus
tempore devictis atque amotis subregulis, Caedualla
suscepit imperium: et cum duobus annis hoc tenuisset,
tandem superni regni amore compunctus reliquit,
eodem adhuc praesule Ecclesiam gubernante;
ac Romam abiens, ibi vitam finivit, ut in sequentibus
latius dicendum est.
Anno autem Dominicae incarnationis sexcentesimo

septuagesimo sexto, cum Aedilred rex Merciorum,
adducto maligno exercitu, Cantiam vastaret, et ecclesias
ac monasteria sine respectu pietatis [ Al., amoris]
vel divini timoris foedaret, civitatem quoque
Hrosi, in qua erat Putta episcopus, quamvis eo tempore
absens, communi clade absumpsit. Quod ille ubi
comperit, ecclesiam videlicet suam rebus ablatis omnibus
depopulatam, divertit ad Sexuulfum Merciorum
antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae
cujusdam et agelli non grandis, ibidem in pace
vitam finivit, nil omnino de restaurando episcopatu
suo agens: quia sicut supra diximus, magis in ecclesiasticis
quam in mundanis rebus erat industrius;
sed in illa solum ecclesia Deo serviens, ubicumque
rogabatur, ad docenda Ecclesiae [ Al., ecclesiastica]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.