PL 95, col. 191
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
carmina divertens. Pro quo Theodorus in civitate
Hrofi Cuichelmum consecravit episcopum. Sed illo
post non multum temporis, prae inopia rerum, ab
episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente,
Gebmundum pro eo substituit antistitem.
Anno dominicae incarnationis sexcentesimo septuagesimo
octavo, qui est annus imperii regis Ecgfridi octavus,
apparuit mense Augusto stella quae dicitur cometa;
et tribus mensibus permanens, matutinis horis
oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam
praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem
Ecgfridum, et reverentissimum antistitem Uilfridum
dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus,
et duo in locum ejus substituti episcopi,
qui Nordanhymbrorum genti praeessent: Bosa videlicet,
qui Deirorum, et Eata, qui Berniciorum provinciam
gubernaret: hic in civitate Eburaci, ille in
Hagustaldensi, sive in Lindisfarnensi Ecclesia cathedram
habens episcopalem, ambo de monachorum
collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus
et Eadhaed in provincia Lindisfarorum, quam nuperrime
rex Ecgfrid, superato in bello et fugato
Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc
primum eadem provincia proprium accepit praesulem,
secundum Aediluini, tertium Eadgarum, quartum
Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat
enim ante Eadhaedum, antistitem Sexuulfum, qui
etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum
simul episcopus fuit: unde et expulsus de Lindissi,
in illarum provinciarum regimine permansit. Ordinati
sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci
ab archiepiscopo Theodoro: qui etiam post tres abscessionis
Uilfridi annos, horum numero duos addidit
antistites [DCLXXXI], Tunberctum ad Ecclesiam
Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem,
et Trumvini ad provinciam Pictorum, quae tunc
temporis Anglorum erat imperio subjecta. Eadhaedum
de Lindissi reversum, eo quod Aedilred provinciam
recepisset, Hrypensi Ecclesiae praefecit.
CAPUT XIII. Ut Uilfrid episcopus provinciam Australium Saxonum ad Christum converterit.
Pulsus est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa
diu loca pervagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit;