PL 95, col. 192

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

et si propter inimicitias memorati regis in patria
[ Al., patriam] sive parochia sua recipi non potuit,
non tamen ab evangelizandi potuit ministerio cohiberi:
siquidem divertens ad provinciam Australium
Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad
occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit,
habens terram familiarum septem millium, et eo
adhuc tempore paganis cultibus serviebat; huic verbum
fidei et lavacrum salutis ministrabat [DCLXXVIII].
Erat autem rex gentis ipsius [ Al., illius] Aedilualch,
non multo ante baptizatus in provincia Merciorum,
praesente ac suggerente rege Uulfehre, a quo etiam
egressus de fonte, loco filii susceptus est: in cujus
signum adoptionis, duas illi provincias donavit, Vectam
videlicet insulam, et Meanvarorum provinciam

in gente Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus,
concedente, imo multum gaudente rege,
primos provinciae duces ac milites sacrosancto fonte
abluebat, verum presbyteri Eappa, et Padda, et
Burghelm, et Oiddi [ Al., Burghelin, Oiddia], caeteram
plebem, vel tunc, vel tempore sequente baptizabant.
Porro regina nomine Eabae [ Al., Eahae] in
sua, id est, Huicciorum provincia, fuerat baptizata.
Erat autem filia Eanfridi, fratris Eanheri, qui ambo
cum suo populo Christiani fuere. Caeterum tota provincia
Australium Saxonum divini nominis et fidei
erat ignara.
Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum,
vocabulo Dicul, habens monasteriolum [ Al.,
monasterium] permodicum in loco qui vocatur Bosanhamm,

silvis et mari circumdatum, et in eo fratres
quinque sive sex, in humili et paupere vita
Domino famulantes. Sed provincialium nullus eorum
vel vitam aemulari, vel praedicationem curabat
audire.
Evangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non
solum eam ab aerumna perpetuae damnationis, verum
et a clade infanda [ Al., nefanda] temporalis interitus
eripuit. Siquidem tribus annis ante adventum
ejus in provinciam, nulla illis in locis pluvia ceciderat,
unde et fames acerbissima plebem invadens
impia nece prostravit. Denique ferunt [ Al., fertur]
quia saepe quadraginta simul aut quinquaginta homines
inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.