PL 95, col. 197

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

simul et praedae, Domino daret. Quod ita solvit, ut
hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua
superveniens aderat, utendam pro Domino offerret.
Est autem mensura ejusdem insulae, juxta aestimationem
Anglorum, mille ducentarum familiarum. Unde
data est episcopo possessio terrae trecentarum familiarum.
At ipse partem quam accepit, commendavit
cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat
filius sororis ejus, dans illi presbyterum nomine Hiddila,
qui omnibus qui salvari vellent, verbum ac
lavacrum vitae ministraret.
Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in
primitias [ Al., primitia] eorum qui de eadem insula
credendo salvati sunt, duo regii pueri, fratres videlicet
Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia

coronati: siquidem imminentibus insulae hostibus,
fuga lapsi sunt de insula, et in proximam Jutorum
[ Al., Vitorum] provinciam translati: ubi cum delati
essent in locum qui vocatur Ad lapidem, occulendos
se a facie regis victoris credidissent, proditi sunt,
atque occidi jussi. Quod cum audisset abbas quidam
et presbyter, vocabulo Cyniberct, habens non longe
ab inde monasterium in loco qui vocatur Hreutford,
id est, Vadum harundinis, venit ad regem, qui tunc
eisdem [ Al. iisdem] in partibus occultus curabatur a
vulneribus quae ei inflicta fuerant praelianti in insula
Vecta: postulavitque ab eo, ut si necesse esset pueros
interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis
imbui. Concessit rex, et ipse instructos verbo
veritatis, ac fonte salvatoris [ Al., salutari] ablutos, de

ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxque illi, instante
carnifice, mortem laeti subiere temporalem per
quam se ad vitam animae perpetuam non dubitabant esse
transituros. Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum
provinciae fidem Christi susceperant, suscepit
et insula Vecta, in qua tamen ob aerumnam aeternae
subjectionis, nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis
ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum
[ Al. add. et Geuissorum] est episcopus, accepit.
Sita est autem haec insula contra medium Australium
Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis
trium millium quod vocatur Solvente: in
quo videlicet pelago bini aestus Oceani qui circum
Brittaniam ex infinito Oceano septentrionali erumpunt,

sibimet invicem quotidie compugnantes occurrunt,
ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras
Jutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.