PL 95, col. 272

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

mundi vere intellegere, [ Chiffl. add. id est] de statu
hujus mundi merito diligere [ Chiffl., dicere] potuit
homo [ Chiffl. add. mortalis] hujus mundi; quanto
magis [ Al. add. vel] civibus patriae caelestis in hoc
mundo [ Al., mundum] peregrinantibus optandum
est et totis animi viribus supplicandum, ut quo plus
in mundo quique valent, eo amplius ejus qui super
omnia est judicis mandatis auscultare contendant,
atque ad haec observanda secum eos quoque qui sibi
commissi sunt, [ Al. add. et] exemplis simul et auctoritate
instituant? Tres sunt ergo regulae sacris
inditae litteris, quibus Paschae celebrandi tempus
nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate
mutari; e quibus duae in lege Mosi divinitus
statutae, tertia in Evangelio per effectum Dominicae

passionis et resurrectionis adjuncta est. Praecepit enim
lex ut Pascha primo mense anni, et tertia ejusdem
mensis septimana, id est, a quinta decima die usque
ad vicesimam primam fieri deberet: additum [ Al.
add. que] est per institutionem apostolicam ex Evangelio,
ut in ipsa tertia septimana diem Dominicam
exspectare, atque in ea temporis Paschalis initium
tenere debeamus. Quam videlicet regulam triformem
quisquis rite custodierit, nunquam in adnotatione
festi Paschalis errabit. Verum si de his singulis enucleatius
ac latius audire desideras, scriptum est in
Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel,
primum Pascha facere jubetur, quia dixerit Dominus
ad Moysen et Aaron: Mensis iste vobis principium
mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad

universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima
die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias
et domos suas. Et paulo post: Et servabitis eum
usque ad quartam decimam [Al. add. diem] mensis
hujus. Immolabitque eum universa multitudo filiorum
Israel ad vesperam. Quibus verbis manifestissime
constat, quod ita in observatione paschali mentio
fit diei quartae decimae, ut non tamen in ipsa die
quarta decima Pascha fieri praecipiatur; sed adveniente
tandem vespera [ Al., vespere] diei quartae
decimae, id est, quinta decima luna, quae initium
tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte,
agnus immolari jubeatur: et quod ipsa sit nox quintae
decimae lunae, in qua percussis Aegyptiis, Israel est

a longa servitute redemptus. Septem, inquit, diebus
azyma comedetis. Quibus item verbis tota tertia
septimana ejusdem primi mensis decernitur sollemnis
esse debere. Sed ne putaremus easdem septem dies
a quarta decima usque ad vicesimam esse computandas
[ Al., supputandas], continuo subjecit: In die

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.