PL 95, col. 273

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicumque
comederit fermentum, peribit [Al., fermentum in
domibus vestris peribit] anima illa de Israel. A die
primo usque ad diem septimum, et caetera, usquedum
ait: In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum
de terra Aegypti. Primum ergo diem azymorum appellat
eum in quo exercitum eorum esset educturus
de Aegypto. Constat autem quia non quarta decima
die, in cujus vespera agnus est immolatus, et quae
proprie Pascha sive Phase dicitur; sed quinta decima
sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum
apertissime scribitur. Profecti igitur de Ramesse
quinta decima die mensis primi, altera die
[ Al. add. fecerunt] Phase filii Israel in manu excelsa.
Septem ergo dies azymorum, in quarum prima eductus

est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut
diximus, tertiae septimanae, hoc est, a quinta decima
die mensis primi, usque ad vicesimam primam ejusdem
mensis diem completam computari oportet.
Porro dies quarta decima extra hunc numerum separatim
[ Al., separatum] sub Paschae titulo praenotatur,
sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi
cum dictum esset: In eadem enim ipsa die educam
exercitum vestrum de terra Aegypti; protinus adjunctum
[ Al., additum] est: Et custodietis diem istum
in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense,
quarta decima die mensis comedetis azyma usque ad
diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus
vestris. Quis enim non videat, a quarta decima usque

ad vicesimam primam, non septem solummodo, sed
octo potius esse dies, si et ipsa quarta decima annumeretur?
Sin autem, ut diligentius explorata
Scripturae veritas docet, a vespera diei quartae decimae
usque ad vesperam vicesimae primae computaverimus,
videbimus profecto quod ita dies quarta
decima vesperam suam in [ Al. om. in] festi Paschalis
initium prorogat [ Al., porrigat], ut non amplius tota
[ Al. add. sola] sacra sollemnitas quam septem tantummodo
noctes cum totidem diebus comprehendat:
unde et vera esse probatur nostra diffinitio, qua
tempus paschale primo mense anni, et tertia ejus
hebdomada celebrandum esse diximus. Veraciter
enim tertia agitur hebdomada, quod a vespera quartae

decimae diei incipit, et in vespera vicesimae primae
completur. Postquam vero Pascha nostrum immolatus
est Christus, diemque nobis Dominicam, quae
apud antiquos una vel prima Sabbati, sive Sabbatorum
vocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse
sollemnem; ita hanc [ Al. add. nunc] apostolica traditio
festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis
de tempore Paschae legalis praeoccupandum, nihil
minuendum esse decerneret. Quin potius statuit ut
exspectaretur juxta praeceptum legis idem primus
anni mensis, exspectaretur quarta decima dies illius,
exspectaretur vespera ejusdem. Et cum haec dies in
Sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum
per familias et domos suas, et immolaret [ Al., immolarent]
eum ad vesperam, id est, praepararent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.