PL 95, col. 274
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
omnes Ecclesiae per orbem, quae unam catholicam
faciunt, panem et vinum in mysterium carnis et
sanguinis Agni immaculati, qui abstulit peccata
mundi: et praecedente congrua lectionum, orationum,
[ Al. add. et] caeremoniarum paschalium sollemnitate,
offerrent haec Domino in spem futurae suae
redemptionis. Ipsa est enim eadem nox in qua de
Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta
est; ipsa in qua per resurrectionem Christi liberatus
est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem
inlucescente die Dominica, primam paschalis festi
diem celebrarent. Ipsa est enim dies in qua resurrectionis
suae gloriam Dominus multifario piae revelationis
gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies
azymorum, de qua multum distincte in Levitico
scriptum est: Mense primo, quarta decima die mensis
[Al. add. hujus], ad vesperam, Phase Domini est, et
quinta decima die mensis hujus sollemnitas azymorum
Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Dies
primus erit celeberrimus sanctusque. Si ergo fieri posset
[ Al., potuisset] ut semper in diem quintum decimum
primi mensis, id est, in lunam quintam decimam
Dominica dies incurreret, uno semper eodemque
tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum
genere discreto, sicut una eademque fide
Pascha celebrare possemus. Quia vero dies septimanae
non aequali cum luna tramite procurrit, decrevit
apostolica traditio, quae per beatum Petrum
Romae praedicata, per Marcum evangelistam et interpretem
ipsius Alexandriae confirmata est, ut adveniente
primo mense, adveniente in eo [ Al. om. in eo]
vespera diei quartae decimae, exspectetur etiam dies
Dominica, a quinta decima usque ad vicesimam primam
diem ejusdem mensis. In quacumque enim
harum inventa fuerit, merito in ea Pascha celebrabitur:
quia nimirum haec ad numerum pertinet
illarum septem dierum, quibus azyma celebrari jubetur.
Itaque fit ut nunquam Pascha nostrum a septimana
mensis primi tertia in utramvis partem declinet:
sed vel totam eam, id est, omnes septem
legalium azymorum dies, vel certe aliquos de illis
teneat. Nam etsi saltem unum ex eis, hoc est, ipsum
septimum adprehenderit, quem tam excellenter Scriptura
commendat: Dies autem, inquiens, septimus
erit celebrior et sanctior, nullumque servile opus fiet
in eo; nullus arguere nos poterit, quod non [ Al., nos]
recte Dominicum Paschae diem, quem de Evangelio
suscepimus, in ipsa quam lex statuit, tertia primi
mensis hebdomada celebremus. Cujus observantiae
catholica ratione patefacta, patet e contrario error
inrationabilis eorum qui praefixos in lege terminos,
nulla cogente necessitate, vel anticipare, vel transcendere
praesumunt. Namque sine ratione necessitatis
alicujus anticipant illi tempus in lege praescriptum,
qui Dominicum [ Al., cum Dominicam]
Paschae diem a quarta decima mensis primi, usque
ad vicesimam putant lunam esse servandum. Cum
enim a vespera diei tertiae decimae vigilias sanctae
noctis celebrare incipiunt, claret quod illam [ Al.,