PL 95, col. 275
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
illum] in exordio sui [ Al., suo] Paschae diem statuunt,
cujus nullam omnino mentionem in decreto
legis inveniunt. Et cum vicesima prima die mensis
Pascha Dominicum celebrare refugiunt, patet profecto,
quod illam per omnia diem a sua sollemnitate
secernunt, quam lex majore prae caeteris festivitate
memorabilem saepenumero commendat:
sicque diem Paschae ordine perverso, et aliquando
in secunda hebdomada totam compleant, et nunquam
in hebdomadae tertiae die septimo ponant;
rursumque qui a sexta decima die mensis saepedicti
usque ad vicesimam secundam Pascha celebrandum
magis autumant, non minore utique errore,
tametsi altero latere, a recto veritatis tramite
divertunt, et veluti naufragia Scyllae fugientes, in
Charybdis voraginem submergendi decidunt. Nam
cum a luna sexta decima primi mensis oriente,
id est, a vespera diei quintae decimae Pascha incipiendum
doceant; nimirum constat quia quartam
decimam diem mensis ejusdem, quam lex primitus
et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate
secludunt: ita ut quintae decimae, in qua populus Dei
ab Aegyptia [ Al., Aegyptiaca] servitute redemptus
est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum
tenebris liberavit, in qua etiam sepultus
spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, vix
vesperam tangant. Iidemque poenam erroris sui in
semetipsos recipientes, cum in vicesima secunda die
mensis, Paschae diem statuunt Dominicum, legitimos
utique terminos Paschae aperta transgressione violant,
utpote qui ab illius diei vespera Pascha incipiunt,
in qua hoc lex consummari et perfici debere
decrevit. Illam in Pascha diem adsignent primam,
cujus in lege mentio nulla usquam reperitur, id est,
quartae primam septimanae. Qui utrique [ Al., utique]
non solum in diffinitione et computo lunaris aetatis,
sed et in mensis primi nonnunquam inventione falluntur.
Quae disputatio major est, quam epistola hac
[ Al., haec] vel valeat comprehendi, vel debeat. Tantum
hoc dicam, quod per aequinoctium vernale semper
inerrabiliter possit inveniri, qui mensis juxta
computum lunae, primus anni, qui esse debeat ultimus.
Aequinoctium autem, juxta sententiam omnium
Orientalium, et maxime Aegyptiorum, qui prae caeteris
doctoribus calculandi palmam tenent, duodecimo
Kalendarum Aprilium die provenire consuevit,
ut etiam ipsi horologica inspectione probamus [ Al.,
probavimus]. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium
plena est, quarta decima videlicet vel quinta decima
existens, haec ad praecedentis anni novissimum pertinet
mensem, ideoque Paschae celebrando habilis
non est. Quae vero post aequinoctium vel in ipso aequinoctio
suum plenilunium habet, in hac absque ulla
dubietate, quia primi mensis est, et antiquos Pascha
celebrare solitos, et nos ubi Dominica dies advenerit,
celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere
illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum
est, quod fecit Deus duo luminaria magna; luminare
majus, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset