PL 95, col. 277

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem
resurrectione completa est, devota fide ac dilectione
colere, utque [ Al., atque] resurrectionis etiam nostrae,
quam eadem die Dominica futuram credimus,
spe nos certissima gaudere signemus. Hic autem
quem vobis sequendum monstramus, Computus Paschae,
decennovenali circulo continetur; qui dudum
quidem, hoc est, ipsis Apostolorum temporibus, jam
servari in Ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti,
ut supra jam diximus. Sed per industriam Eusebii
qui a beato martyre Pamphilo cognomen habet, distinctius
in ordinem compositus est; ut quod eatenus
per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes
Ecclesias mandari consueverat, jam deinde congesta
in ordinem serie lunae quartae decimae, facillime posset

ab omnibus sciri. Cujus computum Paschalis
Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum
tempus Theodosio imperatori composuit. Item successor
ejus Cyrillus seriem nonaginta et quinque annorum
in quinque decennovenalibus circulis comprehendit:
post quem Dionysius Exiguus totidem alios
ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra
usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus,
tanta hodie calculatorum exuberat copia,
ut etiam in nostris per Brittaniam Ecclesiis plures
sint qui mandatis memoriae veteribus illis Aegyptiorum
argumentis, facillime possint in quolibet
spatia temporum Paschales protendere circulos,
etiamsi ad quingentos usque et triginta duos voluerint
[ Al., volverint] annos; quibus expletis, omnia quae

ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam
spectant, eodem quo prius ordine recurrunt. Ideo
autem circulos eosdem temporum instantium vobis
mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis
Paschalis instrui quaerentes, ipsos vobis circulos
Paschae catholicos abundare probastis.
« Verum his de Pascha succincte, ut petistis, strictimque
commemoratis, tonsuram quoque, de qua
pariter vobis litteras fieri voluistis, hortor ut ecclesiasticam
et Christianae fidei congruam habere curetis.
Et quidem scimus quia neque apostoli omnes
uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc Ecclesia
catholica sicut una fide, spe et caritate in Deum
consentit, ita etiam una atque indissimili totum per
orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique ut superiora,

id est, patriarcharum tempora respiciamus,
Job exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum
articulo caput totondit [ Al., totundit], probavit utique
quia tempore felicitatis capillos nutrire consueverat.
At Joseph, et ipse castitatis, humilitatis, pietatis caeterarumque
virtutum executor ac doctor eximius,
cum servitio absolvendus, attonsus esse legitur: patet
profecto quia tempore servitutis, intonsis in carcere
crinibus manere solebat. Ecce uterque vir Dei diversum
ab altero vultus habitum foris praemonstrabat,
quorum tamen intus conscientia in parili virtutum
sibi gratia concordabat. Verum, etsi [ Al., si] profiteri
nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat,
quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.