PL 95, col. 278

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

sincera est; maxime cum nunquam Patribus
catholicis sicut de Paschae vel fidei diversitate conflictus,
ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua
fuisse controversia; inter omnes tamen quas
vel in Ecclesia, vel in universo hominum genere reperimus
tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque
jure dixerim, ea quam in capite suo
gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et
portae inferni [Al., inferi] non praevalebunt adversus
eam; et tibi dabo claves regni coelorum [(Matth. XVI,
18)]
. Nullam magis abominandam detestandamque
merito cunctis fidelibus crediderim, ea quam habebat
ille, cui gratiam sancti Spiritus comparare volenti
dicit idem Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditionem,

quoniam donum Dei existimasti per pecuniam
[Al., pecunia] possideri: non [Al. add. enim] est tibi
pars neque sors in sermone hoc [(Act. VIII, 20, 21)]
.
Neque vero ob id tantum in coronam adtondemur,
quia Petrus ita attonsus est; sed quia Petrus in memoriam
Dominicae passionis ita attonsus est, idcirco
et nos qui per eandem Passionem salvari desideramus,
ipsius passionis signum cum illo in vertice,
summa videlicet corporis nostri parte gestamus.
Sicut enim omnis Ecclesia quia per mortem sui vivificatoris
Ecclesia facta est, signum sanctae crucis
ejus in fronte portare consuevit, ut crebro vexilli
hujus munimine a malignorum spirituum defendatur
incursibus; crebra hujus [ Al., ejus] admonitione doceatur,
se quoque carnem suam cum vitiis et concupiscentiis

crucifigere debere: ita etiam oportet eos,
qui vel monachi votum, vel gradum clericatus habentes
arctioribus se necesse habent pro Domino
continentiae frenis astringere. Formam quoque coronae
quam ipse in passione [ Al. add. sua] spineam
portavit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum
nostrorum portaret, id est, exportaret et auferret a
nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre,
ut se etiam inrisiones et opprobria pro illo libenter
ac promte omnia [ Al. prompto animo] sufferre ipso
etiam frontispicio doceant: ut coronam vitae aeternae,
quam repromisit Deus diligentibus se, se semper
exspectare, proque hujus perceptione et adversa se
mundi et prospera contemnere designent. Caeterum
tonsuram eam quam magum ferunt habuisse Simonem,

quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia
primo detestetur, et merito exsufflet aspectu? Quae
[ Al., exsufflet? Quae aspectu] in frontis quidem superficie,
coronae videtur speciem praeferre; sed ubi
ad cervicem considerando perveneris, decurtatam
eam quam te videre putabas, invenies coronam; ut
merito talem Simoniacis et non Christianis habitum
convenire cognoscas: qui in praesenti quidem vita a
deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria
coronae; sed in ea quae hanc sequitur vitam, non solum
omni spe coronae privati, sed aeterna insuper
sunt poena damnati. Neque vero me haec ita prosecutum
aestimes, quasi eos qui hanc tonsuram habent,
condemnatos [ Al., condemnandos] judicem, si fide et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.