PL 95, col. 70
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit
vero inter Lundoniae et Eburacae [ Al., Londoniensis
et Eboracensis] civitatis episcopos in posterum
honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui
prius fuerit ordinatus: communi autem consilio et
concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo
agenda; disponant unanimiter, recte sentiant, et ea
quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.
Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos
ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eburacae
episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes
Brittaniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Jesu
Christo auctore subjectos; quatenus ex lingua et
vita tuae sanctitatis, et recte credendi et bene vivendi
formam [ Al., normam] percipiant, atque officium
suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia,
cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te
incolumen custodiat, reverentissime frater. Data die
decima Kalendarum Juliarum, imperante Domino
nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo
nono, post consulatum ejusdem domini, anno
decimo octavo, indictione quarta. »
CAPUT XXX. Exemplar epistolae quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit [Al., miserit ].
Abeuntibus autem praefatis legatariis, misit post
eos beatus Pater Gregorius litteras memoratu dignas
[DCI], in quibus aperte quam studiose erga salvationem
nostrae gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens:
« Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus
servorum Dei.
« Post discessum congregationis nostrae quae tecum
est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate
vestri itineris audisse nos contigit. Cum
ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum virum
fratrem [ Al., . . . . tissimum fratrem] nostrum Augustinum
episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu
mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet
quia fana idolorum destrui in eadem gente minime
debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur;
aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria
construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem
bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum
in obsequio [ Al., obsequia] veri Dei debeant commutari;
ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui,
de corde errorem deponat, et Deum verum
cognoscens ac adorans, ad loca quae consuevit, familiarius
concurrat. Et quia boves solent in sacrificio
daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de
re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis,