PL 95, col. 709

De ordine episcoporum Metensium (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

de quo nihil ad nos amplius, praeter quod a tali
radice exortus est, fama perduxit.
Quo decedente, fidelem populum moderaturus
tertius atque tricesimus Abbo ascitus est.
Post quem Aptatus, deinde Felix, gregi feliciter
dominico pastores exstiterunt.
Dehinc Sigebaldus, generosis ortus natalibus, religioso
coetui antistes effectus est, vir per omnia utilitatibus
Ecclesiae deditus, sacrorum quoque culminum
solertissimus restitutor. Hic de animarum statu
sollicitus, duo monasteria condidit, e quibus unum
Eleriacum vel etiam Nova-cella dicitur, alterum
quoque Novum - quod - Villare vocitatur. Hunc
dirus podagre dolor vehementer afflixit; sed ille in
aeternis gaudiis mentem figens, dolores corporeos

patientissime toleravit.
Jam hinc vir egregius et omnibus praeconiis efferendus,
Chrodegangus antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi
oriundus, patre Sigramno, matre Landrada,
Francorum ex genere primae nobilitatis progenitus.
Hic in palatio majoris Caroli ab ipso enutritus, ejusdemque
referendarius exstitit, ac demum Pippini
regis temporibus pontificale decus promeruit. Fuit
autem omnino clarissimus omnique nobilitate coruscus,
forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio
quamque etiam Latino sermone imbutus, servorum
Dei nutritor, orphanorum viduarumque non
solum altor sed et clementissimus tutor. Cumque
esset in omnibus locuples, a Pippino rege omnique
Francorum caetu singulariter electus, Romam directus

est, Stephanumque venerabilem papam, ut cunctorum
vota anhelabant, ad Gallias evocavit. Hic
clerum adunavit, et ad instar coenobii intra claustrorum
septa conversari fecit, normamque eis instituit,
qualiter in Ecclesia militare deberent; quibus annonas
vitaeque subsidia sufficienter largitus est, ut
perituris vacere negotiis non indigentes, divinis solummodo
officiis excubarent. Ipsumque clerum abundanter
lege divina Romanaque imbutum cantilena,
morem atque ordinem Romanae Ecclesiae servare
praecepit, quod usque ad id tempus in Mettensi Ecclesia
factum minime fuit. Hic fabricare jussit una
Postquam, peractis omnibus quae cum Patre pro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.