PL 96, col. 1216

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

sibi subditas, quas beatus Leo et alii praedecessores
ac successores ipsius post Chalcedonensem
synodum singulis metropolitis distinxerunt. Nec
propterea ulla metropolis praejudicium patiatur, si
alicui suffraganeorum, aut nos aut praedecessor
noster, rogantibus piis Francorum ducibus, pallium
largiti sumus. Nec debet Ecclesia ullum damnum
sui ordinis inde sustinere, si per 60 aut 80 et eo
amplius annos, incuria quorumque praesulum et vastatione
barbarorum, dignitatem antiquam et Romanorum
antistitum firmitate roboratam perdidit et
amisit, quando innumeris pene annis illa, Spiritu
Dei disponente, usa fuerit. Auctoritate igitur beati
Petri principis apostolorum, singulis metropolitis
antiquo more potestatem suam reddidimus, et filium

nostrum gloriosum et inclytum regem Carolum ante
corpus beati Petri inde rogavimus ut antiquam dignitatem
omnis metropolis haberet. Ideo hanc epistolam
auctoritatis nostrae omnibus misimus, quam
et tu ut haberes voluimus, et ut tu nosceres ecclesiae
tuae privilegium, quod a tempore beati papae
Leonis habuit, esse integre reformatum. Datum Kalendis
Januarii, imperante piissimo Augusto Constantino,
annuente Deo coronato piissimo rege Carolo,
anno primo patriciatus ejus.
EPISTOLA LVI. AD CONSTANTINUM ET IRENEM.
Adrianus episcopus servus servorum Dei dominis
piissimis et serenissimis [ In Graeco add. victoribus]
imperatoribus ac triumphatoribus, filiis diligendis in
Deo et Domino nostro Jesu Christo, Constantino et
Irenae Augustis.
Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui
eripuit nos de potestate tenebrarum [(II Cor. IV)]
per
incarnationem Filii sui veri luminis, in quo complacuit
omnem plenitudinem deitatis habitare, et per eum
renovare omnia, et in ipso pacificans per sanguinem
crucis ejus sive quae in coelis, sive quae in terris sunt [(Coloss. I)]
,
per multiplices divitas bonitatis suae, in
faciem Ecclesiae suae respiciens, vestram praescitam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.