PL 96, col. 1232

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

sanctorum: De imaginibus vero sanctorum confitemur
quoniam omne opus quod fit in Dei nomine
bonum est et sanctum: aliud enim est imago et
aliud simulacrum, id est, statunculus. Quando enim
Deus Adam plasmavit, id est, condidit, dicebat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram
[(Gen. I)]
. Et fecit hominem ad imaginem
Dei. Nunquid enim quia imago Dei est homo, ideo
simulacrum, id est, idolorum cultura est et impietas?
Nequaquam fiat. Si enim Adam imago
daemonum esset, abjectus utique et inacceptabilis
esset. Sed quia imago Dei est, honorabilis et acceptabilis
est. Omnis enim imago in nomine Domini,
aut angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum,
aut justorum facta, sancta est. Non enim lignum

adoratur, sed id quod in ligno conspicitur et memoratur,
honorificatur. Omnes enim nos adoramus
principes et salutamus, licet peccatores sint. Cur
ergo non debemus adorare sanctos Dei servos, et
in memoriam eorum constituere imagines eorum,
ne oblivioni tradantur? Sed dicis quia ipse Deus
interdicit adorare manufacta. Dic itaque, o Judaee,
quid est super terram quod non sit manufactum,
cum a Deo sit factum? Nunquid arca Dei, quae
ex lignis Sethim fabricata atque constructa fuit,
manufacta non est? Et altare, et propitiatorium,
et urna in qua erat manna, et mensa, et candelabrum,
et tabernaculum interius et exterius, non
fuerunt ex hominum operibus manuum, quae Salomon
fecit? Et cur sancta sanctorum vocantur,

manufacta existentia? Nunquid cherubim et senarum
alarum animalia, quae in circuitu altaris erant,
non fuerunt imagines angelorum, opus manuum
hominum? et quomodo non abjiciuntur? quia vero
per praeceptum Dei imagines factae sunt angelorum,
sanctae sunt; et haec animalia erant. Etenim idola
gentium, quia imagines fuerunt daemonum, Deus
deposuit et condemnavit ea. Nos autem ad memoriam
sanctorum imagines facimus, Abrahae videlicet,
Moysi, Eliae, Isaiae, Zachariae, et reliquorum
prophetarum, apostolorum, et martyrum sanctorum,
qui propter Dominum interempti sunt, ut omnes
qui vident eos in imagine, memorentur eorum, et
glorificent Dominum qui glorificavit eos. Decet enim
eos honor et adoratio, et commendatio nostra secundum

justitiam eorum, ut omnes qui vident eos,
festinent et ipsi imitatores effici actionis eorum.
Qualis enim est adorationis honoratio, nisi tantum
quemadmodum et nos peccatores adoramus et salutamus
alterutrum per honorem et dilectionem?
Ita et imaginem Domini nostri non aliter adoramus
et glorificamus et contremiscimus, quia imago est
similitudinis ejus, et in ea ipse depictus est. Ergo
quicunque pii sunt, et bonum quidem agunt, et
sanctorum memores sunt, nec prohibent benefacientes,
nec scandalizant eos qui honorant sanctos
et servos Dei, quin potius memorantur eorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.