PL 96, col. 1236

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

invenimus in eis in initio primae paginae, reverentiam
vestram ex laico ordine et imperatoria
administratione ad sacrati gradus sublimatam esse
fastigium. Et vehementer in his anima nostra mirata
est. Et nisi vestram sinceram et orthodoxam
fidem in praedictis synodicis sacri symboli secundum
ritum sanctarum sex universalium synodorum, et de
venerabilibus imaginibus bene se invenissemus habere,
nullatenus auderemus hujuscemodi obaudire
synodica. Sed quantum cor nostrum tristabatur de
inepta veteri ex nobis distantia, tanto confessionem
et rectam fidem vestram anima nostra inveniens laetata
est. Invenimus autem in praedicta synodica epistola
sanctitatis vestrae, post plenitudinem fidei et
confessionem sacri symboli et omnium sanctarum

sex synodorum, et de sacris ac venerabilibus characteribus
miraculum laude ac veneratione dignissimum
contineri: Quia et easdem sanctas sex synodos
suscipio, cum omnibus regulis quae jure ac
divinitus ab ipsis promulgatae sunt. Inter quas continetur:
In quibusdam venerabilium imaginum picturis
agnus digito praecursoris exaratus ostenditur
[demonstratus exaratur], qui in figuram praeteriit
[ Gr. assumptus est] gratiae, verum nobis per legem
praeostendens agnum Christum Dominum nostrum.
Ergo veteres figuras et umbras, ut veritatis indicia
et praesagia Ecclesiae traditas amplectentes, gratiam
proferimus et veritatem, hanc ut plenitudinem legis
suscipientes. Ut ergo perfectio etiam per colorum
operationes in cunctorum vultibus depingatur agni

Christi Dei nostri qui tulit peccatum mundi, secundum
humanitatem, characterem et imaginem hominis,
pro veteri agno depingi definimus, per ipsum
Dei Verbi humilitatis celsitudinem considerantes [(Joan. I)] ,
et ad memoriam in carne conversationis,
tam scilicet passionem ejus quam salutarem mortem
atque redemptionem quae hinc est mundo effecta,
manu quodammodo reducentes. Hoc testimonio
orthodoxae fidei malignorum curiositatem et haereticorum
garrulitatem vestrum repulit fraternum sacerdotium,
quemadmodum et eorum maligna sollicitudo
non est a nobis neque a gratia divina recepta,
sed instabilis in hujusmodi reputata, siquidem nobis
succinctis lumbos mentis nostrae confitetur etiam
nostra catholica et apostolica Romana Ecclesia, consonans

et concordans adversus haereticorum amentiam,
a quibus etiam impugnata taliter disposuisse
ostenditur. Quia ergo sanctas imagines Christi Dei
nostri, qui secundum nos et pro nobis et propter
nos incarnatus est juxta humanum characterem,
atque sanctae intemeratae et revera Dei genitricis,
nec non et sanctorum ejus, vestra dilecta sanctitas
colere atque adorare pollicita [sollicita] est, idcirco
ejus orthodoxum propositum, si quemadmodum coepit,
perseveraverit, modis omnibus collaudamus, et
ut pastoralis curae sollicitudinem habentes consilium
damus, ut orthodoxam fidem quam semel confessa
est immutabilem servet praedicando pariter et docendo. Fundamentum enim aliud potest ponere nemo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.