PL 96, col. 1237

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

praeter id quod positum est, quod est Dominus Jesus [(I Cor. VII)]
.
Ergo quisquis dilectionis Dei et proximi
ac fidei quae in ipso est firmamentum tenet, eumdem
Jesum Christum Dei et hominis Filium apud se
posuit fundamentum. Confitendum est enim quia, ubi
Christus fundamentum est, bonorum etiam operum
sequatur aedificium. Ipsa vero per se Veritas dicit: Qui
non intrat per ostium in ovile ovium, sed intrat aliunde,
ille fur est et latro: qui autem intrat per ostium, pastor
est ovium [(Joan. X)]
. Unde rursum idem Salvator
ait: Ego sum ostium (Ibidem): ille ergo ad ovile
intrat per ostium, qui intrat per Christum. Ipse autem
per Christum intrat, qui de eodem conditore et
liberatore humani generis veritatem intelligens praedicat
et custodit, culmen regiminis ad officium portandi

oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii
honoris, curae quoque suscepti ovilis solerter
invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes
dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta
vitiorum suadentes devastent. Certe beatum Jacob,
qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus:
Viginti annis fui tecum; oves tuae et caprae steriles
non fuerunt; arietes gregis tui non comedi, nec captum
a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam;
quidquid furto perierat, a me exigebas; die noctuque
aestu urebar et gelu; fugiebat somnus ab oculis
meis [(Gen. XXXI)]
. Si igitur sic laborat et vigilat qui
pascit oves Laban, quanto labori quantisque vigiliis
debet intendere qui pascit oves Dei! Sed in his omnibus
ipse vos instruat, qui propter nos homo factus

est, et qui dignatus est fieri quod fecit, ipse et charitatem
sancti Spiritus sui ac amorem infundat in
vos, et ab omni cura conservet, et oculos vestrae
mentis aperiat, ut per cursum et agonem atque sollicitudinem
vestrae dilectionis, apostolicam nostram
imitantis priscae orthodoxae fidei traditionem, in partibus
piorum imperatorum nostrorum sacrae ac venerabiles
iconae secundum antiquum ordinem sistant,
quatenus vestrum per hoc stabile permaneat sacerdotium.
Porro post confessionem fidei vestrae notum
factum est nobis quod vestra venerabilis sanctitas
postulaverit ab orthodoxis ac zelatoribus et propugnatoribus
veritatis, piissimis videlicet imperatoribus
nostris, qui ad gloriam Dei facti sunt, quo fieret
universalis synodus; et repromiserint coram omni

Christiano populo suo supplicationi vestrae pie annuentes,
synodumque in regia urbe fieri definientes.
Nos autem, quemadmodum et in ipsorum diva continebatur
jussione, dilectos nobis et approbatos atque
prudentes sacerdotes pro statu sacrarum imaginum,
ut prisco illis in partibus ordine constituantur, cum
magno desiderio et maximo gaudio destinavimus.
Sed vestra sanctitas eisdem piissimis imperatoribus
et triumphatoribus alacriter suggerat, ut in primis
pseudosyllogus ille qui sine apostolica sede inordinate
et insyllogistice [asyllogistice] factus est adversus
venerabilium patrum traditionem contra divinas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.