PL 96, col. 1339

Carmen (Ethelwolfus), J. P. Migne

Cumque suis largus semper tribuisset amatis,
Divitiae crescunt diversa in parte locorum,
Ac segetes spisso cumulantur germine cultae:
Ac pecus omnigenum pastores munere demptum
In numero damnum gregibus desumere nescit.
Dum veneranda Dei sanctorum festa redirent
Classibus in geminis subter testudine templi
Fratribus immixtus psalmorum concinat odas,
Dulcisona antiphonae modulantur carmina fusae.
Ast lector melos voce articulata resultans,
Praedoctus biblis ad gaudia magna refundit.
Cumque die ducto missarum cantica complent,
Fratres concordi comitantur carmine Patrem
Ad mensam. Poterat tum nullus dicere digne
Quem studiose epulis cupiat solemnia sancta,
Cum celebrare suis laetetur clerus in urbe,
Atque domum gratulans clamoso carmine complent.
CAPUT XVI. De Iglaco presbytero et lectore.
Tempore quo lector praeclarus gaudia digni
Accumulat Patris, Iglacus nomine dictus,
De quo jamdudum perstrinxi pauca relatu,
Anglorum de gente pios dum carmine quosdam
Jam cecini indoctus, vilisque per omnia scriptor,
Quae si quis cupiat cum gnaro noscere corde,
Currat, et haec sitiens se ulgosis mergat in undis
Littora quo docti non docte carmina Patris
Pompat, et aggreditur, poterit quam dicere digne.
Hos tantum versus praesens mihi chartula signat,
Quod mensam digitis Dominus circumdedit almam,
Inque caput sancti peditat benedictio larga,
Nec oculis cernens cernit de pectore gnaro,
Spiritus atque pios carnis fraudatus ocellis.
Nec non atque nigros mentis prospexit ocellis,
Hunc iterum manibus praecelsum cingere regem
Viderat, atque animam fulgentem lumine solis
Mentis in excessu quidam confessor in Anglis.
Quae si quis cupiat diligenter scire per orbem.
Praedictas quaerens jam nunc se mergat in undas.
CAPUT XVII. De fratribus cellae, vel obitu pastoris.
Presbyteros monachos, fratrum reliquamque cohortem,
Quos me non dignum parvis concessit in annis
Omnipotens genitor per cellae moenia sanctae
Cernere, quos miris commirans actibus ipse
Innotuisse suo confirmo tempore certe,
Quos in peccatis famulis imitare negarit
Vatis adhuc modulans, tandem jam credo futurum
Illorum precibus capiam quod dona salutis.
Tempore completo praedictus corpora pastor
Liquerat, et requiem meritis factisque paratam
Ingreditur cuneus nimia cumulante caterva,
Ad crucis excelsae princeps quam condidit ipse,
Apponunt signum sacratae membra quieti.
CAPUT XVIII. De Wulfsigo sacerdote et abbate.
Presbyter huic functo, dictus cognomine Wulfsig,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.