PL 96, col. 1344

Carmen (Ethelwolfus), J. P. Migne

Ad cujus dorsum nitidi radiante metallo
Sederat in scamno doctor lectorque beatus
Higlac, indutus nimium qui vestibus albis
Fulserat: hic manibus memet benedixit opimis.
Godfridus hinc gradiens per vasti moenia templi,
Porticibus magnis minimis induxit apertis.
Omnibus his rutilo capitellis undique cinctum
Thuribulum pendet fabricatum cominus auro:
De quibus altithrono spirabant thura Tonanti,
Cerea flammigeris venerans altaria donis.
Porticibus cunctis ardebat lumine claro.
Occiduas tandem partes properamus euntes.
Porticus ille nitens magno splendebat honore.
Hac rutilans auro flammescit gratia mira,
Ara sacrata Deo mittit quae munera summo:
Sapphirus hic solium beriloque annexus in ante,
Fecerat eximium Dominus cui insederat almus
Wulfsig, quem prisci cupiunt vocitare parentes.
Intremui gaudens subito quam pronior almo.
Ille levata manu dictis sacravit euntem.
Hinc ego me sensim prisco comitante magistro
Converti ad culmen cellae quae respicit arcton,
Plurima quae miris micuerunt vascula gemmis.
Ast alio ex auro variato lumine vibrant
Ornatuque suo mundi superare metallo
Omnia jam poterant pretiosa germine facta.
Haec inter dapibus diversis mensa refecta
Omnigenisque epulis escarum munera profert,
Sumpserat hinc calicem vitrei de vena metalli:
Hauserat et manibus venerandi dona liquoris,
Sacrificansque piis precibus potumque ministrat.
Ast ubi perceperam mirandi vina saporis,
In coelos Domino laudes gratesque rependi.
Presbyter interea venerandus talia dixit:
Haec domus est meritis animarum condita sanctis,
Quas Deus omnipotens istic pietate locabat,
Esuriem poenasque sitim per saecula nullus
Sentiet in Domino, sumunt sed gaudia longa
Laudantes Dominum coeli per saecula cuncta,
Qui requiem lectis tribuet sine fine beatam.
His dictis vigilans visum jam scribere coepi.
CAPUT XXIII. Salutatio et precatio vatis ad sanctos et ad Dominum.
Haec lupus, alte Pater, stolido de pectore clarus
Carmina composuit, corpore mente rogans,
Quatenus indigno sancti sua munera praestent,
Et poscant veniam cum pavido precibus.
Omnipotens meritis semper quos augeat istic,
Ut puram capiant corpore, mente fidem,
Hic locus ut Christo semper memoralibus almo
Exsistat meritis, accumulent monachi.
Sit Deus omnipotens per saecula cuncta beatis.
Servator mitis, dum meliora velint.
Cum quibus haec cantans cupiens sua miscere vota
Non cessat, famulans quandoque non vitiis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.