PL 96, col. 200

De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

litterarum testimoniis affirmans id ipsum
fieri penitus non licere. Amatores quoque Priscillianae
sectae, licet non operarentur eadem, quia tamen
memoriam ejus amore retinerent, abdicat et
exprobrat, commemorans quod in libris beatissimi
Turibii episcopi ad Leonem papam missis eadem
Priscillianorum haeresis detecta, convicta, atque decenter
maneat abdicata. Aliam vero epistolam ad
Turibium religiosum, in qua collaudans eum, quod
culturam destruxerit idolorum, committit ei sacerdotalis
auctoritatem vigoris, per quam presbyteros
chrisma conficere, et episcopos alienae sortis alterius
dioecesis ecclesias consecrare, magna compescat
invectione. Hic vir antiquissima fidelique relatione
narratur ad exprobrationem infamiae tandiu prunas

tenuisse in vestimento ardentes, donec coram sedis
suae sacro altari totius missae celebritatem per semetipsum
expleret. Peractis autem solemnibus nec
prunae ignem, nec vestis inventa est amisisse decorem.
Tunc Deo relatis gratiarum actionibus, per
simplicem naturam ignis convicta est et fallacia detestabilis
accusantis. et innocentia beatissimi sacerdotis.
Gloriosus habitus fuit temporibus Amalarici
regis; annis novem pontificatus tenuit dignitatem.
CAPUT IV.
Donatus et professione, et opere monachus, cujusdam
eremitae fertur in Africa exstitisse discipulus.
Hic violentias barbararum gentium imminere
conspiciens, atque ovilis dissipationem et gregis

monachorum pericula pertimescens, ferme cum septuaginta
monachis copiosisque librorum Codicibus
navali vehiculo in Hispaniam commeavit. Cui ab illustri
religiosaque femina Minicea subsidiis ac rerum
opibus ministratis, Sirvitanum monasterium visus
est construxisse. Iste prior in Hispaniam monasticae
observantiae usum et regulam dicitur adduxisse, tam
vivens virtutum exemplis nobilis, quam defunctus
memoriae claritate sublimis. Hic in praesenti luce
subsistens, et in crypta sepulcri quiescens, signis
quibusdam proditur effulgere salutis; unde et monumentum
ejus honorabiliter colere perhibentur incolae
regionis.
CAPUT V.
Aurasius Toletanae Ecclesiae pontifex metropolis

urbis, post Adelphium in loco asciscitur sacerdotis,
vir bonus, regiminis auctoritate praeclarus [ Tol.,
praeclarens], domesticis rebus bene dispositus, adversitatibus
infixis constanter erectus; qui quanto exstitit
temperatior mansuetis, tanto fortior semper
fuit inventus adversis. Plus illi intentio in defensione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.