PL 96, col. 201
De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne
veritatis, quam in scribendi exercitio mansit;
unde perfectissimis viris compar habetur, quia
quae de verbo illorum praedicatio seminavit, defensionis
hujus custodia praemunivit. Vixit in sacerdotio
temporibus Witterici, Gundemari, et exordiis Sisebuti
regum, annis ferme duodecim.
CAPUT VI.
Joannes in pontificatu Maximum secutus Ecclesiae
Caesaraugustanae sedem ascendit. Primo Pater
monachorum, et ex hoc praesul factus in regimine
populorum; vir in sacris litteris eruditus, plus verbis
intendens docere, quam scriptis; tam largus et
hilaris dato, quam hilaris et vultu. Unctionem namque
spiritus Dei, qua fovebatur interius, tam largitate
muneris, quam habitudine vultus adeo praeferebat,
ut et datum gratia commendaret, et non datum
gratia excusaret. In ecclesiasticis officiis quaedam
eleganter et sono et oratione composuit. Annotavit
inter haec inquirendae paschalis solemnitatis tam subtile
atque utile argumentum, ut lectori et brevitas
contracta, et veritas placeat patefacta. Duodecim annis
tenuit sedem honoris, adeptus vitam gaudio, ad
quam anhelavit desiderabili voto. Substitit in sacerdotio
temporibus Sisebuti et Suinthilani regum.
CAPUT VII.
Helladius post Aurasium sedis ejus adeptus est locum.
Hic cum regiae aulae illustrissimus, publicarumque
[ Tol., publicanusque] rector existeret rerum,
sub saeculari habitu monachi votum pariter explebat
et opus. Nam ad monasterium nostrum (illud
Agaliense dico, cujus me susceptio monachum tenuit,
quod munere Dei perennisque ac patentis sanctitatis
decore et opinabile cunctis et palam est totis) cum
saepe discursantium negotiorum ductus itinere perveniret,
remota clientum saeculique pompa decoris,
adeo monachorum peculiaritatibus inhaerebat, ut turmis
junctus eorum, stipularum fasciculos ad clibanum
deportaret. Cumque inter decorem insolentiamque
saeculi, solitudinis et amaret et sectaretur arcana,
celeri fuga, relictis omnibus quae esse noverat mundi,
ad id sanctum monasterium, quod frequentaverat
voto, venit permansurus optabili usu. Ibi factus
monachis Pater, meritis studiisque sanctis et vitam
monachorum debite rexit, et statum monasterii totius
communis rei divitiis cumulavit. Ex hoc fessis pene
senio artubus ad pontificatus apicem evocatur; et
quia vocaretur vi coactus [ Tol., VI coactatus], pariter
et ignotus, illic majora virtutum exempla quam
monachus decit, quia statum mundi, quem contempsit
virtute, magna perhibetur rexisse discretione. Miserationes,
eleemosynarumque copias tam largiter