PL 96, col. 202

De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

egenis intulisse probatur, ac si de illius stomacho
putasset inopum et artus descendere, et viscera confoveri.
Scribere renuit, quia quod scribendum fuit,
quotidianae operationis pagina demonstravit. Me, ad
monasterium rediens memoratum, ultimo vitae suae
tempore Levitam fecit. Senex obiit; decem et octo
annis sacrum regimen tenuit. Temporibus Sisebuti,
Suinthilani, et exordiis Sisenandi regum beatus habitus
fuit; qui post beatior gloriam coelestis regni
bona plenus senectute promeruit.
CAPUT VIII.
Justus Helladii discipulus, illique successor innexus
est: vir habitudine corporis, ingenioque mentis decorus,
atque subtilis, ab infantia monachus; ab Helladio

ad virtutem monasticae institutionis affatim educatus
pariter et instructus, in Agaliensi monasterio tertius
post illum rector est factus. In pontificatu autem
mox illi successor inductus, vir ingenio acer et eloquio
sufficiens, magna spe profuturus, nisi hunc ante
longaevam vitam dies abstulisset extrema. Scripsit
ad Richilanem, Agaliensis monasterii Patrem, epistolam
debita et sufficienti prosecutione constructam,
in qua patenter astruit susceptum gregem relinquere
penitus non debere. Exstitit rector annis tribus:
tempore Sisenandi obiit, qui rex post hunc die nonadecima
defunctus abscessit.
CAPUT IX.
Isidorus post Leandrum fratrem Hispalensis sedis
provinciae Baeticae cathedram tenuit: vir decore simul

et ingenio pollens; nam tantae jucunditatis affluentem
copiam in eloquendo promeruit, ut ubertas
admiranda dicendi ex eo in stuporem verteret audientes,
ex quo audita bis qui audisset, non nisi
repetita saepius commendaret. Scripsit opera et eximia,
et non parva, id est, librum de Genere officiorum,
librum Prooemiorum, librum de Ortu et Obitu
Patrum, librum Lamentationis, quem ipse Synonymorum
vocavit, libellos duos ad Florentinam sororem
contra nequitiam Judaeorum, librum de Natura rerum
ad Sisebutum principem, librum Differentiarum, librum
Sententiarum. Collegit etiam de diversis auctoribus,
quod ipse cognominat, secretorum Expositiones
sacramentorum: quibus in unum congestis,

idem liber dicitur Quaestionum. Scripsit quoque in
ultimo ad petitionem Braulionis Caesaraugustani episcopi
librum Etymologiarum, quem cum multis annis
conaretur perficere, in ejus opere diem extremum
visus est conclusisse. Floruit temporibus Reccaredi,
Liuvanis, Witterici, Gundemari, Sisebuti, Suinthilanis,
et Sisenandi regum, annis fere quadraginta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.