PL 96, col. 244

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

laeta canit ipsa eademque beata mater et virgo: Adhaesit
anima mea post te: idcirco suscepit me dextera tua [(Psal. LXII, 9)]
,
nihil enim laetius, nihilque jucundius
quam quae ipsa canit: Tenuisti, inquit, manum dexteram
meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum
gloria suscepisti me [(Psal. LXXII, 24)]
. Sed et alibi:
Quid enim mihi est in coelo, et absque te quid volui
super terram [(Ibid., 25)]
? Ac si dicat: Nihil nisi te
unicum Dominum ut viderem, quam amavi, quem
colui, quem cupivi, quem toto corde diu quaesivi,
ut es. Et ecce jam video, jamque teneo, cui me olim
tota devotione commisi, nec dimittam quem amavi.
Et quia jam prae amore defecit cor meum et caro
mea, ideo, tu Deus cordis mei, deinceps pars mea in
aeternum eris [(Ibid., 26)] . Porro ad sodales conversa,
forte et ad reliquos gratulabunda sanctos hodie
inquit: Sicut audivimus, o dilectissimi, ita jam
videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei
nostri, quem Deus fundavit in aeternum. De qua nimirum

nobis dudum gloriosa dicebantur, jam conspicimus
et fruimur plenissimo charitatis intuitu.
Igitur pro talibus et hujuscemodi gaudiis, quibus
exsultant cum ea sancti in gloria, et laetantur in
cubilibus suis [(Psal. CXLIX, 5)] , laetemur et nos, charissimae,
in spe filiorum Dei, et ad ea imploremus suffragiis
eorum pertingere, ad quae illos pervenisse
cum beata Virgine credimus corde ad justitiam, et
ore profitemur ad salutem, quia tunc veri laudatores
sumus, si ea sectamur quae et ipsi sectati sunt,
et ad eam fidem, quae per dilectionem est, festinemus
venire quantocius. Alioquin incaute vani inspectores
sumus et laudatores improbi, cum ipsi coronantur
et accipiunt palmas, eo quod in agone legitime certaverint,
si non et ipsi pro modulo nostro digne
ad ea pertingere laboramus. Qui enim dicit se in
Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare [(I Joan. II, 6)]
.
Propterea, ut saepe dictum est, imitamini matrem
Domini, quae vobis sponsum genuit immortalem; imitamini

et sanctos, quorum exempla, favente Deo, plurima
leguntur. Sequimini sponsum, et festinate ingredi,
quo hodie ingressa est beata Virgo ad aeternas
nuptias. Praeparate lampades vestras, ut cum
venerit sponsus, et pulsaverit, vos vigilantes inveniat,
quia beati sunt servi illi quos, cum venerit Dominus,
invenerit praeparatos ac pervigiles [(Luc. XII, 37)] , sicuti
hodie hanc vigilantem invenit. Hodie namque
nimis laeta meruit audire illud de Canticis: Surge,
veni, proxima mea, sponsa mea, columba mea, immaculata
mea; quoniam ecce hiems transiit, pluvia
abiit et recessit [(Cant. II, 10, 11)]
. Cui forte illa laeta
respondit propter adventum supernorum civium: Flores
apparuerunt in terra nostra, quia tempus putationis
advenit [(Ibid., 12)]
. Ac deinde: Credo videre
bona Domini in terra viventium [(Psal. XXVI, 13)]
; bona
siquidem olim sanctis repromissa, bona quae sunt
in Christo Jesu, quem genui, quem alui et nutrivi,
ad quem longe diu sitivit anima mea venire ad

Deum fontem vivum [(Psal. XLI, 3)] , et ecce hodie
tandem aliquando gaudens vocata venio, et parebo
ante faciem Dei. Unde paratum, inquit, cor meum
Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam in gloria
mea [(Psal. CVII, 2)]
. Ac si patenter dicat: Cantabo et psallam
in Christo, qui est gloria mea, quem dedisti
mihi filium, ex quo non solum gloria amplior, verum
et omnibus adoptio praestatur. Ideo jam laeta,
jam secura, convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi; unde placebo ei in regione
vivorum [(Psal. CXIV, 9)] . Beata igitur nimium
et felix virginitas, quae talibus tantisque in extremo
decoratur donis, et tantis coacervata virtutibus
exaltatur, ita ut cum jubilo istud Davidicum hodie jucundans

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.