PL 96, col. 245

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

decantet: Quam dilecta tabernacula tua,
Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea
in atria Domini [(Psal. LXXXIII, 2, 3)]
. Ac si patenter
dicat: Cor meum et caro mea exsultaverunt prius
in Deum vivum, dum eum in carne parerem, dum
lactarem, dum nutrirem, dumque ad incrementa perducerem;
nunc autem ipse est rex meus, et Deus
meus, quem genui, et fide credidi, corde desideravi.
Quapropter et vos, o filiae, facite voluntatem Patris,
ut sorores Christi et matres sitis, sicut ipse
ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in
coelis est, ipse meus frater et soror et mater est [(Matth. XII, 50)]
.
Facite ergo voluntatem Patris
mei. Quia jam sponsae estis, amate sponsum cui
vos vovistis; et quia filiae per adoptionem estis,
sorores vos cognoscat summi regis Filius. Sed
ne forte inde aliqua vestrum magis lascivire velit,
quia altum nomen est quod quaesistis, meminisse
decet quia ejus sanguine magno pro dote emptae

estis. Et ideo, juxta Apostolum: Glorificate et portate
Deum in corpore vestro [(I Cor. VI, 20)]
. Imitamini
sponsum, et amate, quia sponsae estis. Imitamini
matrem Virginem et sanctos omnes quos
laudatis, quoniam non tantum illis nostra prodest
laudatio, quantum nobis eorum imitatio. Unde
sponso magis placet imitator devotus, quam laudator
otiosus. Tamen vera laudatio imitatio est
operis. Nam vere laudare Deum et sanctos in ipsum,
jam opus virtutis est, dum proficit mens, et accenditur
igne divini amoris, solidaturque fundamento
verae humilitatis. Qua profecto humilitate in Christo
beata mater Virgo fundata post omnia sibi divinitus
repromissa: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat
mihi secundum verbum tuum [(Luc. I, 38)]
. Hinc
quoque ipsa in cantico: Quia respexit humilitatem
ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes [(Ibid., 48)]
. Felix igitur et beata
mens, quae inter virtutes eximias et donorum exuberantiam

tantum se humiliavit, quoniam Dominus
humilia respexit in coelo et in terra [(Psal.
CXII, 6)] , et alta a longe cognoscit. Quod si in
coelo humilia requirit inter angelos, quid putatis,
o filii, in terris, ubi non nisi cum peccato cinis et
vermes sumus?
Idcirco imitamini Matrem Domini, et obedite patribus;
humiliamini inter virgineos flores, quia ex
gratia Dei sunt pudicitiarum dona muneraque virtutum.
Implorate precibus; dicite cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam
[(Psal. CXIII, 9)]
. Quotcunque estis, si estis
quod vovistis, Dei muneris est, et gratia Redemptoris.
Ejus, inquam, sunt dona, cujus hodie mater
coelos gloriosa conscendit, et penetravit locum tabernaculi
admirabilis usque ad domum Dei in voce
exsultationis ac laetitiae, ubi jugiter sonus est epulantis [(Psal. XLI, 5, 6)] .
Ergo unde prius cecinerat: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus
[(Psal. XXXIII, 9)] ,
inde nunc epulatur cum sanctis
omnibus, et laetatur. De qua nimirum fruitione deliciarum
Dominus per Isaiam: Ecce, inquit, qui
serviunt mihi, et qui comportant illud, bibent in atriis
sanctis meis; vos autem sitietis. Ecce qui serviunt
mihi laetabuntur; vos vero confundemini. Ecce qui
serviunt mihi, exsultabunt prae gaudio; vos vero
clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem
spiritus ululabitis [(Isai. LXV, 13, 14)]
.
Habetis igitur, filiae, gaudia aeternae vitae, ad quae
pervenit hodie beata et intemerata virginitas. Contendite

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.