PL 96, col. 253

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

completa mysterii sacramenta, archangelus Dei tantam
et exhibuit reverentiam, et attulit laudis praeconia;
quid putatis, charissimi, hodie in coelo quantas
deferunt laudes, et glorificant Filium Dei, qui natus
est ex ea? Haec est namque, dilectissimi, Maria virgo,
ob cujus se naturam Christus quam saepe Filium
hominis testatur ex Evangelio, ubi ait: Filius hominis
venturus est in regno Patris sui [(Matth. XVI, 27)]
.
Necnon et cum diceret beato Petro una cum caeteris: Quem dicunt homines esse Filium hominis
[(Ibid., 13)]
?
ac demum ab eis quaereret: Vos autem quem me
esse dicitis [(Ibid., 16)]
? ait Petrus pro omnibus: Tu
es Christus, Filius Dei vivi; non quod eum negaret
filium beatissimae virginis Mariae, quod ait Christus,
sed ut demonstraret unum eumdemque Filium hominis
esse Filium Dei: quam fidem tam in Petro
quam in caeteris apostolis requirebat Dominus. Et
ideo, charissimi, veneremur sicut matrem Domini
et Salvatoris nostri Jesu Christi; praedicemus ac si

matrem Domini, et perpetuam virginem, quae hodie
pervenit ad thalamum aeterni regis, ad easdem nuptias
quae in utero ejus sunt dedicatae, et pro quibus arrhas
accepit sponsa Christi in dotis titulo, et pignus haereditatis
aeternae, Spiritum sanctum [(Ephes. I, 14)] .
Sed qui minus idonei sumus de tantis digne loqui
aut cogitare mysteriis, redeamus ad ipsius verba
beatae Virginis, ad ipsius rudimenta virtutum, quatenus
ex ejus tirocinio humilitatis melius disserere
valeamus cur demum ad tantae pervenerit celsitudinem
claritatis. Ait enim inter caetera: Quia respexit
humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes [(Luc. I, 48)]
. Hinc, quaeso,
fratres mei, audite matrem prophetissam Dei.
Prophetissam dico, imo, ut ita dicam, evangelistam.
Audite, quaeso, virgines, audiat omnis feminarum
ordo humilitatem tantae Virginis; et nolite credere,
si non jam completa sunt omnia, quaecunque praedixit
per eam, qui ipsam repleverat Spiritus veritatis. Ecce enim,
inquit, ex hoc beatam me dicent omnes

generationes. Ergo quando haec sancta et venerabilis
Virgo dicebat, nescio, fratres, vel si paucis in eadem
gente Judaeorum nota fuisset; loquebatur tamen cum
fide, et praedicabat quae futura noverat. Dicebat autem
humilis et ancilla, quae se beatam noverat: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quapropter, quaeso, respicite terras quascunque
sol suo illustrat lumine, et videte, quoniam nulla
jam pene est natio, nullaque gens, quae Christum
non credat; et ubicunque Christus colitur et adoratur,
venerabilis Dei genitrix Maria, beata et felix,
necnon et virgo perpetua praedicatur. Et ideo, fratres,
parum est ab uno vel a paucis dici, quod ab omnibus
ubique praedicatur et creditur. Hoc itaque est, dilectissimi,
quod dico, quia creditur. Et ecce per
orbem terrarum ubique in omni gente et in omni
lingua beata Maria virgo pronuntiatur, et quot sunt
homines, tot habet testes. Verum siquidem dixerim,
quia creditur, dum praedicatur. Praedicatur autem,

quia vere beata creditur esse apud Deum; et nunc
fiducialius ubique pronuntiatur, quia vere et fideliter
beata creditur.
Tamen quod praedictum est, in omnibus adimpletur,
quia in terris beata et gloriosa dicitur, in coelis
vero ab omnibus sanctis conspicua collaudatur et
praeclara. Inde enim, charissimi, haec festivitas gloriosa,
unde illa sublimatur, et beata etiam ab Angelis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.