PL 96, col. 264

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

audemus aliquid nec debemus adjicere. Et qui ad
plenum vult cognoscere gloriam solemnitatis hodiernae,
sermonem, quem supradictus pater Hieronymus
edidit ad sanctam Paulam et ad Eustochium
filiam ejus virginem, et ad caeteras virgines, non
solum praesentes, sed etiam ad superventuras transmisit,
legat. In eodem vero sermone non solum possunt
addiscere virgines feminae, sed etiam masculi,
quomodo debeant virginum virgini virginaliter ac
viriliter militare. Hodie, reverentissimi patres, et
charissimi fratres, domini et seniores, matres et sorores,
celebremus devotissime beatae Dei genitricis
et semper virginis Mariae celeberrimum festum, ut
per ejus singulare meritum, et orationes omnium
sanctorum, sanctarumque virginum, pium mereamur
habere atque propitium Virginis filium, et virginum
sponsum, Dominum nostrum Jesum Christum,
qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto
per omnia saecula saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO VI. DE ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE SEXTUS.

Hodie, fratres charissimi, gloriosa et perpetua
virgo Maria, coelos ascendit: hodie de terris et de
praesenti saeculo nequam erepta, secura de immarcessibili
gloria ad coeli pervenit palatia. Hac, inquam,
die meruit exaltari super choros angelorum, quoniam,
ut credimus, in dextera Patris sublevata in
coelestis regni solio post Christum gloriosa resedit,
quae merito Domini templum, Spiritus sancti sacrarium
et appellatur et creditur. Haec est illa virgo
gloriosa, cujus ineffabile meritum longe ante et figuris
legalibus et prophetarum oraculis praenuntiabatur.
Nam quid aliud praesignabat virga illa Aaron, quae in
tabernaculo Domini posita, tertia die inventa est germinasse,
jamque dilatatis foliis eruperant flores, qui
turgentibus gemmis in amigdalas deformati sunt?
Virga ista sacra est virgo Maria, quae neque sata,
neque radicata; sine ullo cultore, tertio die, hoc est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.