PL 96, col. 265

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

tertio saeculi tempore, sancto Spiritu est fecundata,
nobisque Deum genuit et hominem Christum: cujus
utraque substantia, bene per amigdalam est figurata.
Amigdala namque ex carne, osse et nucleo, constat;
sic Deus et homo in una persona est Jesus Christus.
Et in amigdala quidem caro exterior amarissima est;
nucleus vero interior vescentes grata dulcedine reficit.
Sic et Christus per humanitatem passionis
amaritudinem sensit, per divinitatem impassibilis
mansit.
De hac virga Isaias propheta praedixerat: Egredietur
virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet [(Isai. XI, 1)]
.
Virgo namque Maria, cujus hodie
ad coelos ascensionem colimus, de stirpe David regis,
qui filius fuit Jesse, nobilissima prosapia, et
regali stemmate exorta processit; et flos de radice
ejus ascendit, quia verus ille Nazareus, et flos munditiae
Christus per eam, ex ea incarnatus, in mundum
venit. Hic est ille flos sacerrimus, qui de seipso in

epithalamium Ecclesiae loquitur: Ego flos campi, et
lilium convallium [(Cant. II, 1)]
. Flos enim campi, qui
non aratus, nec seritus fuit, quia de Virgine sine
virili ministerio natus apparuit. Lilium autem convallium
exstitit, quia ad insinuandum humilitatis
exemplum, pauperes parentes, de quibus nasceretur,
elegit: dignatus pro nobis ipse pauper fieri, ut nos
sua potestate divitiarum et divinitatis suae donaret
esse participes. Beatus quoque Ezechiel propheta
hujus sacrae Virginis se conscium fuisse prophetico
spiritu testatur dicens: Vidi portam in domo Domini
clausam, et dixit ad me angelus: Porta haec, quam
vides, non aperietur. Princeps in ea sedebit, ut comedat
panem coram Domino [(Ezech. XLIV, 2, 3)]
. Porta
namque in domo Domini clausa, virgo est Maria
semper intacta. Vir non transiet per eam, quia Joseph
non cognovit eam. Clausa fuit in aeternum, quia
Maria virgo est ante partum, virgo in partu, et virgo
post partum. Princeps in ea sedit, ut comederet
panem coram Domino, quia Dei Filius in utero illius

novem mensium spatio moratus est, indeque egressus,
et tanquam sponsus de thalamo suo, ut comederet
panem coram Domino, juxta quod ipse dixit: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit
me, Patris
[(Joan. IV, 34)]
.
Tot igitur et tantis haec sancta virgo et mater
Domini prophetarum praenuntiata vaticiniis, hodie ad
coelos assumpta est, meritorum fructus, et laborum
praemia perceptura. Ascendens namque Dei Filius in
coelum, matrem castissimam ad tempus ad hoc dimisit
in terris, ut ei locum immortalitatis in aethereis
mansionibus praepararet, ut cum eo in perpetuum
regnaret. Et haec est praesentis diei solemnitas, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.