PL 96, col. 388

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

Leoni sanctissimo et beatissimo archiepiscopo
veteris et clarissimae urbis Romae, et oecumenico
papae.
Coelorum aeternum regnum et beatitudinem expetentes,
et ad spiritualem adoptionem pia nostra consilia
dirigentes, ea meditamur ac gerimus, quibus
studia nostra bene evenire possint. Quid igitur Dominus
in Evangeliis pollicitus est? Beati pacifici,
quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [(Matth. V)]
. Ad hoc

autem promissum, quo ad divinam cognationem
extollimur, et adoptionis nobilitatem assequimur,
pervenire cupientes, ipsumque Christum imitantes, a
quo sumus corona redimiti, quique in seipso omnia
Deo reconciliavit, ad pacem et concordiam adducere
studemus nostram Christi amantissimam rempublicam:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.