PL 96, col. 389

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

praecipue vero nobis cura est sanctarum Dei
Ecclesiarum ordo, assidueque hoc prospicimus, ut
unitatem fidei conciliemus. Quamobrem valde succensebamus,
nec forte amplius poteramus tantum
hoc, quod diuturnitate temporis corroboratum est
dissidium, ut et ab infidelibus ii, qui Christum
diligunt, irriderentur, illisque laetitiae fuerint odia
inter se Christianorum: nam illorum oppugnationem
omittentes, alii in alios linguas, quasi novaculam
acutam, maledictis et conviciis armabant, fidemque
dissensionibus discindebant. Haec ante aetatem nostram
coepta, et ad tantam progressa malitiam, ut insanabile
illud malum esse videretur, comprimere
difficile ac molestius vero praetermittere. Irritabant
Deum, nostram quoque mansuetudinem irritabant.

Non aliter igitur morbum Ecclesias Dei opprimentem
curare in animum induximus, quam ut Dei sacerdotes,
et cultores, taliumque curatores malorum, ad
deliberationem et consilia habenda hortaremur.
Compluries enim Ecclesia impressionibus haereseon
periculose aegrotavit: at non aliter orthodoxiae accepit
medicinam, quam piorum et Christi amantium
imperatorum adhortatione, sacerdotum vero a Deo
instinctorum consensionibus ac coetibus. Quapropter
sancti papae Agathonis beatitudinem piis apicibus
nostris sumus hortati, ut aliquot mitteret, qui ejus
personam obtinerent: caeterisque sanctissimis praesulibus
denuntiavimus, ut sibi quisque subditos venerabiles
sacerdotes, omnes simul in nostram a Deo
conservandam, et regiam urbem convenirent, ut

putrefacti et scandalizantis membri inutilitatem exscinderent,
cum maxime nollet curam recipere,
caeterumque Christi totum corroborarent corpus,
doctrina et cataplasmatibus pietatis. Expedit enim, ut
evangelice dicatur, ut unum membrum pereat, et
conservetur totius Ecclesiae plenitudo. Ut quidem, ex
nostra advocatione et jussione, cum et ii qui a parte
sunt vestrae beatitudinis, et qui cum ipsa post ipsam
solium obtinent sanctissimi patriarchae, caeterique
omnes almi episcopi convenissent et consedissent
una cum nostra pietatis studiosa tranquillitate, de
fide tractatus est habitus. Cumque protinus suggestionem
sancti papae Agathonis ad potestatem nostram,
ii qui vice ejus fungebantur, obtulissent, nempe
Abundantius, Joannes, et Joannes sanctissimi

episcopi; Theodorus et Georgius Deo amabilissimi
presbyteri, Joannes Deo amabilis archidiaconus, et
Constantinus venerabilis hypodiaconus, ac Theodorus
Deo amabilis presbyter ecclesiae Ravennae, quique
cum ipsis: eam serenitati nostrae porrexerunt, quam
cum jussissemus omnibus audientibus recitari, sanae
nec adulteratae fidei characterem in ea perspeximus.
Perpensis enim evangelicis et apostolicis vocibus,
comparatisque cum ipsa iis, quae a sanctis et universalibus
conciliis statuta ac definita sunt: collatis
praeterea testimoniis, quae afferebat, cum paternis
libris, nihil non concinens inventum est, ac nihilum
immutata verae confessionis ratio in ea perspecta. Ac
veluti ipsum principem apostolici chori, primaeque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.