PL 96, col. 404

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

synodalibus gestis, cum magno jucunditatis gaudio
in Domino exsultantes, suscepimus: et quasi de quodam
moeroris fluctu optatae tranquillitatis portum
ingressi, receptis viribus, cum gratiarum actionibus
exclamare coepimus: Domine, salvum fac Christianissimum
regem nostrum, et exaudi eum in die, in
qua invocaverit te [(Psal. XIX)] ; per cujus a Deo inspiratum
studium per totum orbem terrarum apostolicae
et verae traditionis pietas flagrat, dum tetra
caligo haereticae pravitatis evanuit. Merito igitur
cum propheta canendum est ac dicendum: Domine,
in virtute tua exaltabitur [laetabitur] rex, et super salutare
tuum exsultabit vehementer. Desiderium animae
ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti
eum [(Psal. XX)]
. Rex enim qui sedet in solio, sicut

sapientissimus quidam ait, intuitu suo dissipat omne
malum [(Prov. XX)]
. Etenim dissipatum est, Domino
cooperante, vestrae pietatis laboribus malum, quod
diaboli nequitia ad deceptionem hominum induxerat:
et bonum Christianae fidei, quod Christus ad salutem
hominum contulit, obtinet. Igitur gestorum synodalium
seriem recensentes, curiosaque diligentia singula,
quaeque gesta sunt flagitantes, eadem quae
apostolicae sedis legati narraverant, scriptis consonantibus
convenire reperimus. Cognovimus enim
quod sancta et universalis et magna sexta synodus,
quae per Dei gratiam imperiali decreto in regia urbe
nuper congregata est, eadem, quae et universum
concilium assidens huic sanctae sedi apostolicae,
cujus ministerio fungimur, senserit, atque decreverit

sub orthodoxae fidei integritate, regulisque majorum,
atque concorditer nobiscum confessa est, unum
esse de sancta et inseparabili Trinitate nostrum Dominum
Jesum Christum, ex duabus et in duabus naturis
inconfuse, inseparabiliter, indivise consistentem, ut
vere Deum perfectum, et hominem perfectum eumdem
ipsum, salvaque proprietate uniuscujusque in eo
convenientium naturarum, eumdem ipsum divina
operatum ut Deum, et humana inseparabiliter operatum
ut hominem, absque solo peccato: et duas
idcirco naturales voluntates, duasque naturales
operationes eum habere veraciter praedicavit, per
quae principaliter et naturarum ejus veritas demonstratur,
usque ad cognoscendam profecto differentiam,
quarum sunt naturarum, ex quibus et in

quibus unus idemque Dominus noster Jesus Christus
consistit; per quae revera probavimus, hanc
sanctam et laudabilem atque praedicabilem sextam
synodum, per misericordiam Dei, qui Christianae
fidei veritatem suis fidelibus reserat, apostolicam
praedicationem inoffenso pede fuisse secutam, sanctorumque
et universalium quinque conciliorum
definitionibus in omnibus consentientem, nihil super
statuta orthodoxae fidei augentem aut minuentem,
sed regiam et evangelicam semitam rectissime
gradientem, et in his atque per eos sacrorum
dogmatum lima, et probabilium catholicae Ecclesiae
patrum doctrina servata est, et regularis lima ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.