PL 96, col. 405

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

omnium aedificationem prolata. Sed et hoc vere dignum,
Deoque gratissimum existit, quod apostolicae
praedicationis veritas, quae imperialem exornat potentiam,
et principalem clementiam servat, per augustissimae
pietatis edictum in toto orbe terrarum
percrebuit, et sicut solis radius omnium hominum
corda lustravit, ut inde rursus doctrinam pietatis
spiritaliter perceperint, unde justae dispensationis
gubernacula benigne sibi praeberi cognoscunt. Synodali
igitur sententia, et imperialis edicti censura,
tanquam ancipiti spiritus gladio, cum priscis haeresibus
etiam novae pravitatis error expunctus est: et
qui auctores falsitatis exstiterunt, cum suae blasphemiae
labe prostrati sunt: qui ore sacrilego tentaverunt
asserere unam voluntatem et unam operationem

in duabus subsistentialiter unitis naturis Domini nostri
Jesu Christi, ex quibus et in quibus indivisibiliter
et inconfuse constitit. Hanc igitur rectae atque
apostolicae traditionis normam praedecessor meus
Agatho, apostolicae memoriae papa, cum sua synodo
praedicavit: hanc scriptis percurrentibus suae suggestionis
pagina vestrae pietatis per suos legatos
emisit, approbans et confirmans testimoniis sanctorum
ac probabilium Ecclesiae doctorum, quam sancta
nunc et magna synodus, Domini et vestro favore
celebrata, suscepit, et in omnibus nobiscum amplexa
est, ut pote beati Petri apostolorum principis sinceram
doctrinam in ea agnoscens, et immutilatae pietatis
in hac signa contrectans. Sancta igitur universalis
et magna sexta synodus, quam nutu Dei vestra

clementia sedule convocavit, et cui pro Dei ministerio
praefuit, apostolicam in omnibus, et probabilium
patrum doctrina secuta est. Et quia definitionem
rectae fidei, ut dictum est, plenissime praedicavit,
quam et apostolica sedes beati Petri apostoli (cujus
licet impares ministerio fungimur) veneranter suscepit,
idcirco et nos, et per nostrum officium haec veneranda
sedes apostolica concorditer ac unanimiter
his, quae definita sunt ab ea, consentit, et beati Petri
auctoritate confirmat, sicut supra solidam petram,
qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem.
Propterea sicut suscepimus atque firmiter praedicamus
sancta quinque universalia concilia, Nicaenum,
Constantinopolitanum, Ephesinum primum, Chalcedonense,
et Constantinopolitanum, quae et omnis

Christi Ecclesia approbat et sequitur: et ita quod
nuper in regia urbe pio vestrae serenitatis annisu
celebratum est sanctum sextum concilium, ut eorum
pedissequum et ea interpretans pari veneratione atque
censura suscipimus, et hoc cum eis digne connumerari,
tanquam una et aequali Dei gratia congregatum
decernimus: et qui in eo fideliter convenerunt
Christi Ecclesiae sacerdotes, inter sanctos Ecclesiae
Patres atque doctores adscribendos aeque censemus.
Nam et istis, sicut et illis, idem Dei Spiritus salutem
animarum operatus est, et hujus immarcescibilis
fructus imperiali pietati vestrae a Domino reputabitur,
cujus et per saecula praedicando labore (mirabiliter
Dei gratia cooperante) perfectum est. Anathematizamus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.