PL 96, col. 409

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

pervicaciter perseverare maluerunt, quam
ad veritatis cognitionem, ut salvarentur, poenitudo [poenitentes]
converti. Obduravit enim cor eorum diuturna
malitia, et omnibus claruerunt conscientiae magis
quam ignorantiae labe [clade] prostrati, ut sponte rebelles
apostolicae veritatis, et suam magis quam Dei gloriam
inquirentes, cum Deus moneat ad poenitentiae
correctionem delinquentes exhortans: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur, et vivat [(Ezech. XVIII)]
.
Nam quod per divalia scripta vestra pietas nostram
exiguitatem commonere dignata est, ut salutari
doctrina et orthodoxae fidei dogmatibus imbuerentur,
quatenus ad sanae fidei scientiam pervenirent,
ut aegrotis et naufragantibus circa fidem,
sedulo eis manum spiritalis doctrinae porreximus, ut

ad portum veritatis pertingerent, et medicinalia
monita ad cognoscendam sanae scientiae rectitudinem
indesinenter contulimus: et quod ad nostrum ministerium
congruit, admonitionis remedia non omisimus
cupientibus exhibere. Licet autem scripturae
stylus, pro statu apostolicae et evangelicae fidei admiranda
certamina vestrae clementiae et vigilantiam
singularem narrare non sufficiat, non tamen ideo
praetermittenda sunt fortitudinis insignia, dum ubique
orbis universus ejus canit praeconia. O sancta
mater Ecclesia, exsurge, depone pallium moeroris, et
indue te stolam jucunditatis tuae. Ecce filius tuus
constantissimus principum, defensor tuus, adjutor
tuus. Ne commovearis, accinctus est gladium verbum
Dei, quo dividit incredulos a fidelibus, induit se loricam

fidei, et galeam salutis spem. En propugnator
tuus, confide, ne metuas, novus David, non ille rex
unius gentis Judaicae, sed hic tuus Christianae plebis
piissimus princeps, Nazareni sanguine purpuratus,
dejecit Goliam magniloquum hostem tuum, et cunctum
agmen ejus huc illucque dispersit: percussit
frontem ejus jactu lapidis [(I Reg. XVII)] , ubi non
inerat signaculum pietatis, amputatum est caput ejus,
et in membris ejus nullus vigor relictus est. En ubique
triumphus portatur in pilo. Congregamini pariter
et venite, o religiosissimae Christi Ecclesiae, cum
sacerdotibus plebes toto orbe diffusae, canite magna
voce, et dicite: Vicit novus David constantissimus
Augustorum, non in millibus solum (nec enim generalem
evangelicae praedicationis victoriam numerorum

vinculis quisquam poterit comprehendere), sed et
ipsum principem et hostem, et ducem, ac incentorem
omnium malorum et eorum diabolum, cum suis legionibus
atque fautoribus, per arma verae atque
orthodoxae, et apostolicae traditionis et confessionis
exstinxit. Exsulta nunc secura sancta mater Ecclesia
de libertate tua saepius impugnata, sed non derelicta.
Suscitavit rex tuus invictissimus Christus principem
piissimum propugnatorem tuum, benefactorem tuum
atque opulentissimum largitorem, cujus studio orthodoxa
fides recollecto splendore toto orbe irradiat, fideles
omnes gratiam referentes exsultant, infideles moeror
atque dejectio comprimit et confundit, Ecclesiae Christi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.