PL 96, col. 416
Epistolae (Leo II), J. P. Migne
cum tractoria ad omnes una nobiscum Christi ecclesiarum
antistites, simul etiam ad praecellentissimum
atque Christianissimum regem filium nostrum,
ad gloriosum comitem, contradictaque facientes eidem
responsa circa definitionem venerabilis synodi,
quae per nonam nuper elapsam indictionem in Constantinopolitana
urbe cum Dei praesidio pro stabilitate
orthodoxae nostrae fidei celebrata est: acclamationem
quoque reverendissimorum episcoporum in
ea convenientium, et edictum piissimi filii nostri
atque clementissimi imperatoris, cui pro Dei ministerio,
quod suscepimus, et rectitudine apostolicae
fidei (per quam salvari tam nos, quam commissas
nobis animas praestolamus) providentiam atque concursum
omnem exhibeat vestra in Christo dilectio,
ut pro flagrantibus studiis evangelicae atque apostolicae
fidei aeternae beatitudinis cum beatis Christi
apostolorum principibus habere consortium mereamini.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime
frater. Benedictionis itaque gratia crucem, clavem
habentem de sacris vinculis auctoris nostri beati
Petri apostoli, tuae dilectioni direximus, ut praesulare
meritum Dei et proximi charitas vinciat, et per
vexillum salutiferae crucis, Christo, qui in ea suspensus
est, totius corporis membra clavis divinorum
mandatorum obstringat, ut signaculo communitum,
reseratis januis regni coelestis, apostolorum
princeps ad secum perfruendum beatitudine aeterna
suscipiat.
EPISTOLA VI. LEONIS II AD SIMPLICIUM COMITEM.
Narrat acta concilii: definitionem transmittit, cui
episcopi subscribant, petens ut ea in sua editione
omnibus innotescere curet.
Domino glorioso filio Simplicio comiti Leo episcopo
servus servorum Dei.
Cum sit vestrae salutis remedium vera in Deum
confessio ex apostolica traditione descendens, cum
qua beati martyres temporalia detestantes, et aeternae
vitae praemia meruerunt, pro qua probatissimi
sanctae Ecclesiae patres atque doctores diversa certamina
et immensas afflictiones perpessi animam
tradere, quam fidem veram prodere delegerunt: ex
quorum regulari doctrina, quam nuncusque haec
sancta Christi Ecclesia ab ejus apostolorum principe
constructa atque perstructa praedicare cognoscitur,
et per apostolicos successores Salvatoris institutio
per Dei gratiam ad nos usque pertigit, sed et praecessorum
nostrorum pro ejus stabilitate nimium
desudavit instantia. Verum post tot certamina et
afflictiones innumeras diversis temporibus a verae
fidei infestis effectas, tandem superna clementia cor