PL 96, col. 475

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

mortui corporis locus, sed ex loci memoria vivus
matris affectus. Simul enim et quis, et cui commendatus
sit, non utique infructuose religiosam mentem
rogantis attingit. » [(S. Aug., De Cura pro mort. c. 5)] .
Haec sanctissimi Augustini verba sunt, quibus creditur
non esse fidem illorum vacuam, qui pie viventes,
suorum cadavera in memoriis martyrum praecipiunt
tumulanda: licet multis aliis rationibus, et
majorum didicerimus exemplis, quod illi damnabiliter
in ecclesia tumulentur, qui usque in finem suum
sceleratissime vivunt. Nam meritum, per quod illis
ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita,
frustra quaeritur post hanc vitam. Ut enim hoc, quod
impenditur, possit eis prodesse post corpus, in ea

vita est acquisitum, quam quisque gessit in corpore.
CAPUT XXI. De oblationibus quae pro fidelibus defunctis offeruntur.
Unus est terrenus paradisus, ubi primorum hominum
vita corporaliter exstitit: alter vero coelestis,
ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt,
transferuntur, atque digna felicitate laetantes, exspectant
receptionem corporum suorum. De hoc paradiso
Julianus Pomerius ait: « Hinc quoque videntur
animae justorum duci, vel ire in paradisum recedentes
a corpore, quo se raptum dicit Apostolus,
mente profecto, non corpore. » Item idem post aliquanta
dicit: « Satis est dictum de paradiso coelesti,
et quod in eo sanctae animae statim de suis
corporibus exeuntes, Deo donante, mittantur. Quod
ita debere credi, Dominus noster Jesus Christus sua
auctoritate firmavit, ubi latroni dicendo, Hodie mecum
eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
, sine ulla ambiguitate
probavit, quod beatas animas suis exutas

corporibus paradisus coelestis sine ullo intervallo
temporis suscipiat. »
CAPUT II. Ubi sit paradisus, in quo beatorum animae exutae corporibus requiescunt.
Legimus in beato Augustino, cum verba illa Apostoli
enucleatissime definiret, quibus se idem Apostolus
in tertium coelum raptum fuisse commemorat [(II Cor. XII, 2)] ,
quod in tertio coelo sit paradisus, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.