PL 96, col. 480
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
corrumpitur et aggravat animam [(Sap. IX, 15)] , de
propagine corruptionis existens, multo magis avertitur
mens ab illa visione summi coeli. Unde abripienda
necessario erat ab ejusdem carnis sensibus ut ei,
quomodo possit capere illud, ostenderetur. Proinde
cum hoc corpus, non jam animale, sed per futuram
commutationem receperit spiritale, angelis adaequata,
perfectum habebit naturae suae modum, obediens et
imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate,
ut sit gloriae, quod sarcinae fuit » [(S. Aug., De
Gen. ad litt. lib. XII, cap. 35)] .
CAPUT XII. Quod post descensum Christi ad inferos, animae electorum non locis illis tenentur, ubi patriarcharum animae tentae sunt, sed statim eant ad coelum.
Antiqui patres usque ad adventum Domini, quamlibet
juxte vixerint, ducti ad regnum non sunt,
nisi ille descenderet, qui paradisi claustra hominibus
sua morte aperiret. Nam utique eos post peractam
justitiam, etsi tranquilla, tamen inferni
claustra tenebant. Post mediatoris autem adventum
in hoc mundo viventes, ut ait beatus Gregorius, ad
regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud
sine mora percipimus, quod antiqui patres cum
maxima percipere dilatione meruerunt.
CAPUT XIII. Quod sicut animae sanctorum post transitum ad coelum vadunt, ita peccatorum animae in infernum trudantur.
Si esse sanctorum animas in coelo attestatione
sacri eloquii credimus, oportet ut et iniquorum animas
in inferno esse per omnia credamus; quia ex
retributione aeternae justitiae ex qua justi gloriantur,
necesse est ut et injusti per omnia crucientur.
Nam sicut electos beatitudo glorificat, ita credi
necesse est, quod a die exitus sui ignis reprobos
exurat.
CAPUT XIV. Quod hi qui semel fuerint in infernum projecti, ibidem erunt in perpetuum permansuri.
In Salomonis libro scriptum est: Lignum in
quocunque loco ceciderit, sive ad austrum sive ad
aquilonem, ibi erit [(Eccle. II, 3)]
: scilicet quia cum
humani casus tempore, sive sanctus sive malignus
spiritus egredientem animam a claustris carnis acceperit,
in aeternum secum sine ulla permutatione
retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec
mersa aeternis suppliciis ad remedium ereptionis
ascendat.
CAPUT XV. Quod non sit anima privata sensibus suis post mortem corporis.