PL 96, col. 481

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

In Cassiani voluminibus legimus [(Joan. Cass., collat.
1, cap. 14, post. med.)] quod non sint otiosae
post separationem hujus corporis animae, neque
nihil sentiant, cum dives ille in inferno cruciari se
in flamma ad Lazarum pauperem clamet [(Luc. XVI,
24)] : et illud quod de cruce Dominus ad latronem
dixit: Hodie mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
.
Quod illi nequaquam Dominus promisisset, si ejus
animam nosset post separationem carnis vel privandam
sensu, vel in nihilum resolvendam. Non enim
caro ejus in paradiso, sed anima erat ingressura
cum Christo. Quibus dictis, ut idem doctor ait, manifeste

probatur animas defunctorum non solum
suis sensibus non privari, sed nec istis quidem affectibus,
id est, spe atque tristitia, gaudio atque
metu carere, et ex eis quae sibi in illo generali examine
reservantur, quiddam eas jam incipere praegustare.
Nec secundam opinionem quorumdam infidelium,
in nihilum eos resolvi post hujus vitae
excessum, sed vivacius subsistere, Deique laudibus
intentius inhaerere . . . Nonne ultra omnes ineptias,
non dico fatuitatem, sed insaniam esse, vel leviter
suspicari, illam pretiosiorem hominis portionem,
in qua etiam imago Dei, secundum beatum
Apostolum, ac similitudo consistit [(I Cor. XI; Coloss.
III, 10)] , deposita hac qua retunditur in praesenti
sarcina corporali, insensibilem fieri, quae omnem

vim rationis in se continens, etiam ipsam mutam
atque insensibilem carnis substantiam participatione
sui facit esse sensibilem? Cum utique consequens
sit, et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut
exuta mens ista carnali pinguedine, intellectuales
virtutes suas in melius reparet, et puriores eas et
subtiliores recipiat potius quam amittat. In tantum
hoc quod dicimus beatus Apostolus verum esse cognoscit,
ut etiam optet ab hac carne discedere, ut
separatione ejus enixius valeat Domino copulari, dicens: Desiderium habeo dissolvi, et cum Christo esse:
multo enim melius
[(Philipp. I, 23)]
. Quoniam
dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et
idcirco audemus, et bonam voluntatem habemus,

magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad
Dominum; propter quod contendimus sive praesentes,
sive absentes placere illi [(II Cor. V, 6, 8, 9)]
.
Commorationem scilicet animae, quae in hac carne
est, peregrinationem a Domino atque absentiam a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.