PL 96, col. 487

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

mitti precatur ex nomine dicens: Mitte Lazarum.
In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus
retributionis excrescet, ut et boni amplius gaudeant,
qui secum eos laetari conspiciunt, quos amaverunt;
et mali cum eis torqueantur, quos in hoc
mundo dilexerunt: ut eos non solum sua, sed etiam
eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam
mirabilius: quia non solum eos agnoscunt, quos
in hoc mundo noverunt, sed velut visos et cognitos
recognoscunt bonos quos nunquam viderunt. Nam
cum antiquos patres in illa aeterna hereditate viderint,
eis incogniti per visionem non erunt, quos in
operibus semper noverunt. Quia enim illic omnes
communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod
ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt » (S. Greg.

Dial. lib. IV, cap. 33)?
CAPUT XXV. Utrum animae beatorum orare videantur pro his quos in inferno sentiunt.
« Orant pro inimicis suis eo tempore animae beatorum,
ut ait beatus Gregorius, quo possunt ad fructuosam
poenitentiam eorum corda convertere, atque
ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis
orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, ut det
eis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem [(II Timoth.
II, 25, 26)]
? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui
jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate
commutari? Eadem itaque causa est, cur non
oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis,

quae nunc causa est, ut non oretur pro diabolo angelisque
ejus aeterno supplicio deputatis. Ipsa nunc
etiam causa est, ut non orent sancti homines pro
hominibus infidelibus, impiisque defunctis, quia de
eis utique quos aeterno supplicio deputatos jam noverunt,
ante illum justi judicis conspectum orationis
suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque
viventes justi mortuis et damnatis injustis minime
compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua
carne se perpeti, etiam ipsi noverunt; quanto districtius
tunc iniquorum tormenta respicient, quando jam ab
omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius
atque ardentius inhaerebunt? Sic quippe eorum
mentes, per hoc quod justissimo judici inhaerent,
vis districtionis absorbet, ut omnino eis non

libeat, quidquid ab illius regulae internae subtilitate
discordat » [(S. Greg. Dial. lib. IV, cap. 44)] .
CAPUT XXVI. Utrum animae mortuorum orent pro salute charorum viventium.
Si sepultus dives in inferno, Abraham pro fratribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.