PL 96, col. 488

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

orat, ut admoneantur, ne et ipsi in iniqua tormenta
deveniant [(Luc. XVI, 27, 28)] , quomodo piorum
animae, et maxime in requie constitutae, charorum
superstitum creduntur sollicitudinem amisisse?
Orare ergo possunt pro salute viventium, in quantum
a Domino permittuntur: nam utique recordari veraciter
possunt, quos in hoc saeculo positi dilexerunt:
sensum enim, quo viventes cum viventibus adfuerunt,
non amisisse, sed liberiorem illic habere credendae
sunt, ubi onere corporali gravari non possunt.
Nam juxta divinam sententiam, corpus corruptibile
aggravat animam [(Sap. IX, 15)]
: ergo anima quae
nunc corpore gravatur, liberior corpore absoluta
efficitur. Est igitur animae post mortem et sensus
integer, et memoria plena. Ergo anima quae illic

certo recordationis officio utitur, proximorum dulcedinis
recordatur. Recordans ergo quos amavit in
saeculo, commendare eos potest precibus Christo:
quamquam nihil aliud orationes fidelium animarum,
quam desiderium earum accipiatur. Illud quoque
dico, quod celeberrima sit in hac re Ecclesiae consuetudo,
cum se morituris commendat, et memores
eos sui esse praeoptat. Sic martyribus, cum morerentur,
superstitum charorum se familiaritas commendavit:
sic se quotidie piorum turba fidelium
evocandis ab hoc saeculo electis animabus committit,
et ut semper sui sint memores, poscit. Nec enim
fides viventium id a morientibus posceret, si apud
se certum haberet, quod in nullo eos juvare possent
post mortem. Sed quia tantae auctoritatis sollicitudo

non praeterit, sequens rei multoties effectus probavit,
cum ea quae plerique viventes a morientibus sibi
fieri petunt, sine dilationis damno consequuntur.
Haec ergo mihi videtur de hac objecta quaestiuncula
ratio, quam etsi ipsis verbis, ut est a majoribus evoluta,
non invenio, ipso tamen sensu definitam ab
auctoribus puto, quanquam etsi aliquid ex hoc ab
eis definitum reperero, illorum potius sententiam
assequar.
CAPUT XXVII. Utrum contristari vel laetari possint animae defunctorum pro viventium charorum salute: seu tristitia aut qualibet curd vivorum moveantur .
Si nulla esset mortuis cura de vivis, non utique
dives ille qui torquebatur apud inferos, sollicitus
esset pro fratribus suis, dicens ad Abraham: Rogo
te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei:
habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et
ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.