PL 96, col. 489

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

27, 28). Ita ergo mortui curam habere possunt de
vivis, quamvis nesciant quid in praesenti agatur a
nobis: sicut viventes curam habere possumus de
mortuis, quamlibet ignoremus quid agatur ab illis.
Si enim pro mortuis nulla esset cura viventibus, non
utique pro eis crebro oblatis sacrificiis precaremur.
Haec et his similia sanctus Augustinus in suis
voluminibus ponens, hoc unum ponit exemplum,
quod non est mediocriter admirandum: « Audivimus,
ait idem doctor, quod cum debitum repeteretur
a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod
filio nesciente a patre jam fuerat persolutum, contristari
homo gravissime coepit, atque mirari, quod
ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset
etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit

idem pater ejus in somnis, et ubi esset reconditum
quo illa cautio vacuata fuerat, indicavit.
Quo invento juvenis atque monstrato, non solum
falsi debiti calumniam propulsavit, sed etiam paternum
recepit chirographum, quod pater non receperat,
quando est pecunia persoluta. Hinc utique putatur
anima hominis curam gessisse pro filio, et ad
eum venisse dormientem, ut docens quod ignorabat,
a magna eum molestia liberaret » [(S. Aug., De Cura
pro mort., cap. 11)] .
CAPUT XXVIII. Quod patriarchae, prophetae, et apostoli, omnesque beatorum spiritus nos ardenter secum gavisuros exspectent; et quod non sit illis perfecta laetitia, donec pro nostris erroribus dolent.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.