PL 96, col. 840

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

eruditionis ac sanctitatis ad nos litteras transmiserat.
Quapropter paternam tuae charitatis reverentiam
obsecramus, ut, semper nostri memor, supplices
pro nobis domino preces offerre non refrageris.
Nos tui quoque scias semper existere memores,
si quid tam vilium apud dominum valet deprecatio
servorum. Quantum enim de omni vestro profectu
gavisi sumus, quantamque super his quae in peregrinis
locis vobis prospera cesserunt laetitiam haberemus. . . . .
Teque nosse volumus, quod hoc perpetualiter
studium charitatis tuis meritis impetrantibus
observemus, tuamque per omnia desideremus amicitiam
mereri, volentes ipsi per omnia tuae justae voluntatis
obtemperare decretis, etiam Domino procurante,
quando, ingrediente te viam universae

terrae, atque ad praemia vitae aeternae perducto,
tunc tuum venerabile nomen disponimus scribere
cum nominibus episcoporum nostrorum, et cum nominibus
omnium praecedentium fratrum hujus monasterii.
Orantem pro nobis almam paternitatis vestrae coronam
coelestis gratia custodiat, dilectissime in
Christo antistes. . . . . Scripta indict. 11, IX Kal. Junias. . . . . ad Jul. epist. epis.
EPISTOLA XXIV. MAGINGOOZ LULLO. [( Circa annum Domini 760.)]
Venerando sacerdoti Christi, amore prorsus ac
reverentia pariter a nobis studio peculiari contuendo,
Lullo episcopo Magingooz servus servorum Dei perennem

in Christo salutem.
In colloquio nuper venerandae fraternitatis tuae
comperti sumus quia consilium proximi nostri cujusdam
minus caute, saeculi impedimento postposito,
viam religionis ingredi cupientis prudentia
vestra praevenire utiliore consulto voluisset, qui, ut
arbitror, his verbis velut nomine proprio designatur.
Et revera visum mihi est non posse aliter compleri
circa illum officium debitae felicitatis et charitatis,
nisi cum pluribus de eadem re necessario
sollicitis contendatur, ne hunc fortasse in ipso itinere,
quo desiderium ducit, incauta praesumptio
supplantet, sed necessarium existimo ut diligentius
provideatur quo pacto vel quibus instrumentis peregrinationis
illius, quam sicut scitis optimam. . . . .

stabilitas et possibilis, et si fieri potuerit, inexcusabilis,
iis cum quibus praesens causa agenda est,
omni rationis firmitate comprobetur. Quapropter
nostrae parvitati indicare per litteras non gravemini
utrum vobis videatur an communi sermone unius
epistolae exhortatio mittatur, an uterque nostrum
a se epistolam mittat; quod si profuturum judicetis
ut commune et unum a nobis indiculum dirigatur,
a vestra charitatis industria rogo ut conficiatur. Si
non fieri posse putaveritis, ut sine aliqua praesenti,
sive nostra, sive caeterorum servorum Dei, collatione
consulto decenti et integra soliditatis valeat
perpetrari. Quid itaque vobis profuturum videatur,
ut a nobis hac de re agatur per litteras, hujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.