PL 96, col. 841
Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne
epistiunculae portitori traditas, nobis indicare dignemini.
Valere bonitatem vestram, et in Christo proficere
pro nobis intercedentem, integris desideriis optamus. Off. Lullo episc.
EPISTOLA XXV. CUTHBERTUS LULLO. [( Circa annum Domini 760.)]
Domino in Domino dilectissimo et fidelissimo
amico Lullo episcopo Cuthbertus abbas salutem.
Multum gratanter accepi litteras sive etiam munera,
hoc est, villosam et sindonem, quae tua fraternitas
ad me mittere dignata est; et eo gratantius, quod
ex intima charitate ea destinata esse non ambigo.
Unde recompensationem beneficii istius reddens et
ipse tui quotidianis in precibus curam habere non
cesso; simul etiam nomina fratrum quae ad nos
misisti cum nominibus hujus monasterii fratrum
dormientium in Christo scripta continentur, ita ut
pro illis nonaginta et eo amplius missas facere praeceperim.
Insuper etiam librum, quem clarissimus
Ecclesiae Dei magister Beda de Aedificio templi composuit,
ad consolationem tuae peregrinationis mittere
curavi, tuam fraternitatem humiliter obsecrans,
ut olim condictae inter nos amicitiae foedera
usque ad finem firmum custodire digneris, in hoc
videlicet maxime, quod cum tuis omnibus, quos tibi
divina dispensatio voluit esse subjectos, pro infirmitatibus
meis apud supernum Judicem sedulus intercessor
existas. Lullo episc.
Dominus omnipotens fraternitatem tuam in suo
semper amore conservet.
EPISTOLA XXVI. CENE LULLO. [( Circa annum Domini 760.)]
Domino beatissimo omnique honore nominando
Lullae episcopo Coena, servus servorum Dei, perpetuae
gratiae salutem.
Acceptis tuae beatitudinis, Pater excellentissime,
litteris, multa sum laetitia delibutus, ita ut totis praecordiorum
intestinis gaudens lacrymaverim, beatum
mihi ac profuturum aestimans tanti Patris perfrui
amicitia, ideoque omni cordis aviditate tuam desiderabilem
amplector pietatem, tua inhianter condelector
charitate, ea potissimum causa, quia salutaria
dilectionis praecepta divinitatis, indita nobis
rememorans, nec non et aliquandiu fautorem sive
consiliarium adoptans laboribus nostrae parvitatis,
quem misericors omnium bonorum largitor nobis,
in te sua benigna providentia, ut credimus, praeordinavit.
Quapropter, dulcissime frater, in quascunque
sanctae pacis ditiones vocabis, lubens, festinus
gaudensque totus, pleno corde advenio. Insuper plurimis
obsecrationem lacrymis deprecor, ut nostri
quantulamcunque in tuis sanctis orationibus habere
memoriam digneris, semperque bene coeptae pietatis
promissa custodias, quia perseveranti gloriosa retributionis
impenditur corona, mercesque futurae
felicitatis in fine cujusque operis spectatur. Illud