PL 96, col. 843

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

gentis nostrae, id est Saxonum, aliqua janua
divinae misericordiae aperta sit, remandare nobis id
ipsum curate quam multi, cum Dei adjutorio, in
eorum auxilium festinare cupiunt. Omnia ista, quae
longo sermone perstrinximus, tu mente pervigili,
quid melius agendo sit, pertracta, et litteris intimare
tua sancta almitas non pigeat. Vale.
Ego Hrothuin dudum aliquid vobiscum; nunc autem
his positus scribens, legens docensque quod
legi, multum vos saluto, obsecrans ut eo animo
erga me sitis, quo et ego circa vos sum positus.
Saluta omnes qui amant Dominum nostrum Jesum
Christum.
EPISTOLA XXVIII. BREGWINUS LULLO. [( Circa annum Domini 761.)]

Reverendissimo et in Christo charissimo fratri
Lullo episcopo Bregwinus, servus servorum Dei, perpetuam
in Christi nomine salutem.
Dies multi elapsi sunt ex quo sollicitus praeoptabam
ut, Deo favente, tandem aliquando prosperum
iter legatarii nostri perveniendi ad beatitudinem
vestram invenire potuissent, quia per hos, scilicet
proxime decurrentes, priores annos, plurimae ac
diversae inquietudines apud nos in Britanniae, vel
in Galliae partibus audiebantur existere, et hoc videlicet
nostrum desiderabile propositum saepius impedivit,
et perterrendo valde prohibuit, de nostris
aliquos ad vos dirigere per tam incertas tamque . . . .

crebris infestationibus improborum hominum in
provinciis Anglorum, seu Galliae regiones. Nunc
vero pace ac tuitione nobis a principibus indubitanter
undique promissa, misimus ad vestram venerabilem
fraternitatem hunc praesentem fratrem
istarum praesentium litterarum bajulum, Hildeberchtum
nomine, reminiscens videlicet qualiter inter
nos in civitate Romana de amicitiae conventione
colloquium habuimus, quod etiam nos servare omnimodis
confitemur. Quapropter et ego nunc, in tuae
beatitudinis amicitia confisus, ut secundum quod antecessores
nostri inter se facere non cessarunt, ita
etiam et nos facere similiter adoptamus, mittentes
verba suavissima salutationis et pacis, ut evangelicus

sermo impleatur in nobis, quod ejus esse discipuli
mereamur, si dilectionem habuerimus ad invicem.
Idcirco tibi indicare curavimus nos misisse vestrae
beatitudini parva quaedam munuscula, non parva
siquidem charitate, id est capsam unam ad officium
quidem sacerdotale ex ossibus fabricatam, salutationis
tantummodo ac benedictionis causa, per Ishardum
religiosum presbyterum, ut ea quae nostra
sunt benigne suscipiatis, similiterque et nos a vobis
bona recipere optamus. Insuper etiam, omnium
fratrum charissime, pro certo hoc nosse
tuam amabilem devotionem, Deo teste, desidero,
quod tuae sanctitatis dilectionem in eumdem charitatis
locum et fraternae societatis consolatium libenter
suscipio, atque tenacius contineo, in quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.