PL 96, col. 844

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

videlicet beati Patris et praedecessoris tui Bonifacii
semper inconcussa mansit, et permanet jugiter reposita
dilectio, ut inter nos quoque et nostros deinceps
familiaris ac spiritualis amicitia, tam ad animarum
nostrarum remedia in orationibus et missarum
celebrationibus, quam ad hujus vitae quaeque
competentia fraternaque suffragia, fideliter persistat.
Et ad haec quoque quae praemisi magnopere tua
perfici dilectione desidero, ut omnes quippe sacerdotes
Dei et familias benedicti ac beati Bonifacii
martyris Christi diligenter atque amabiliter ex meo
salutes nomine, horterisque pro nobis, quod et pro
ipsis facere non desistimus, omnipotentis Dei clementiam
obnixis exorare precibus. De redditione
vero praefatae rei, sive per verba fratris nostri, sive

etiam per litteras tuae fraternae pietatis nos certiorare
jubeto.
Omnipotentis Dei pietas sua nos protectione
muniat, et ad utilitatem plurimorum sanctitatis
vestrae sincerissimam charitatem jugiter in perpetuum
conservare et custodire dignetur.
Diem vero depositionis religiosae Christi famulae
Buggan celebramus, quae fuit honorabilis abbatissa,
cujus etiam dies depositionis fuit VI Kal. Jan. Rogavit
me obnixe, dum adhuc viveret, ut hoc vestrae
beatitudini transmitterem. Et sicut speravit et credidit,
ita facere curate, quoniam illius pater atque
patronus fuit in Christo Bonifacius episcopus.
EPISTOLA XXIX. LULLUS CENAE. [( Circa annum Domini 762.)]

Fratri et consacerdoti et meritis domino charissimo
Coena summi pontificatus infula praedito Lullus, exiguus
servus servorum Dei, perennem in Christo salutem.
Sanctitatis tuae reverentiam humiliter obsecro, ut
amicitiae inter nos olim in Christo copulatae, et semel
coeptae, perpes reminisci digneris, ne veterescat,
et oblivioni tradatur, quam coram Deo fideli sponsione
pepigimus. Pro nomine enim Christi in contumeliis
et tribulationibus gloriari et exaltatione Ecclesiae
ejus nos oportet, quae quotidie tunditur, premitur
atque fatigatur, quia moderni principes novos

mores novasque leges secundum sua desideria condunt.
Idcirco excellentiam tuam jugem precatricem,
pro animae nostrae salute, subnixa prece flagitamus.
Assiduis enim corporis aegritudinibus cum mentis
anxietate cogor ex hac aerumnosa et periculis plenissima
vita exire, redditurus pio et districto judici rationem.
Parva vero munuscula dilectioni tuae direxi
hoc est, pallam holosericam optimi generis, per gerulum
harum litterarum. Obsecro ut quemlibet horum
librorum acquiras et nobis mittere digneris,
quos beatae memoriae Beda presbyter exposuit, ad
consolationem peregrinationis nostrae; id est, in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis,
libros quatuor:
sive in Esdram et Nehemiam libros
tres, vel in Evangelium Marci libros quatuor.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.