PL 96, col. 864

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

Pater unum sumus. Et iterum: Ego in Patre, et
Pater in me est.
8.
Spiritus sancti quoque personam non Pauli
credimus esse, cui datum est ut aliquando de malo
efficeretur bonus, sed eum qui sine immutatione
sui naturaliter semper est bonus; de quo dicit Scriptura: Spiritum tuum bonum dedisti eis, Domine, qui
doceret eos;
et alibi: Misisti Spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terrae. Et iterum: Spiritum
tuum ne auferas a me. Et alius propheta: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me
praedicare pacem populis.
9.
Ecce tres personas, Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, spirituales, incorporeas, indivisas, inconfusas,
coessentiales, consubstantiales, coaeternas in una

divinitate, et potestate, et majestate: sine initio,
sine fine, semper manentes; de quibus propheta, ter
vocabulo repetito, trinitatem personarum in una
deitate consistentem insinuans dicit: Sanctus, sanctus,
sanctus, Dominus Sabaoth, pleni sunt coeli et
terra gloria ejus. Quod vero Paulus in exordio sui, Benjamin lupus rapax,
in extremo vas electionis sit
effectus, hoc ipse, ut (quod supra jam fati sumus)
testatur dicens: Benjamin lupus, mane comedet praedam,
et ad vesperam dividet spolia. Quibus profecto
dictis, ut ait beatus Gregorius, Apostolus designatur,
de Benjamin stirpe progenitus, qui mane praedam
comedit, quia in primordiis suis, fideles, quos potuit,
rapiens, crudelitati propriae satisfecit; vespere spolia
dividit, quia fidelis postmodum factus fidelibus sacra

eloquia exponenda tribuit.
10.
De sacerdotibus vero quod asseris, cur se
pronuntient peccatores, si vere sancti sunt? aut si
certe se peccatores esse fatentur, quare ad ministerium
accedere praesumunt; eo quod ipse Dominus
dicat: Estote sancti, quia et ego sanctus sum Dominus
Deus vester. Si talia dixerimus erit unusquisque
nostrum similis tui mendax. Poteramus siquidem,
et nos ita proferre, quod absit, si spiritus ille erroris,
qui in te est, interiora nostra docuisset; sed
quia ille nobiscum adest, qui dixit: Cum feceritis
omnia quae praecepta sunt vobis, dicite quia servi inutiles
sumus; ideo veraciter cum propheta clamamus: Facti sumus
immundi omnes nos, quasi pannus
menstruatae universae justitiae nostrae. Et iterum:
Peccavimus, inique egimus: recedentes a te, en deliquimus
in omnibus.
Et cum Apostolo iterum: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,
et veritas in nobis non est. Si vero confiteamur
peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis
peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Tu quoque
qua temeritate te sanctum esse pronuntias, cum
Scriptura dicat: Quis gloriabitur purum se habere
cor? aut quis audebit dicere mundum se esse peccato?
Et iterum: Nemo mundus a sorde, nec unus
quidem, etiam si unius fuerit diei vita ejus super terram.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.