PL 96, col. 865

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

Quis est enim hominum sine querela, aut quis
poterit justus esse qui natus est ex muliere? Nam
si nec coeli non sunt mundi in conspectu Domini,
quanto magis exsecrabilis et immundus vir? Et iterum
sancti Patres in suis dogmatibus: Nullus sanctus
et justus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit
esse justus, vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem.
Non enim naturae viribus, sed propositi
adjumento per gratiam acquirimus sanctitatem: et
ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores,
quia in veritate habent quod plangant, et si non
reprehensione conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate
conditionis humanae. Iterum beatus Fulgentius
Petro Hierosolymam pergenti, ita praecipit
dicens: Firmissime tene, et nullatenus dubites etiam

justos atque sanctos homines, exceptis his qui baptizati
parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere
posse, semperque omni homini, et peccata sua
usque in finem vitae praesentis eleemosynis diluere,
et remissionem humiliter a Deo veraciter postulare.
Beatus igitur Joannes Chrysostomus ita confitetur
dicens: Nullus est nostrum a peccato alienus, sicut
nullus potest esse inter mortuos liber. Ut autem
adhuc amplius aliquid dicam: nos quoque ipsi,
qui in Ecclesiarum munere tenere videmur apicem
dignitatis, et sacris sedibus illustramur: nos, inquam,
ipsi principes sacerdotum, et magistri populorum,
atque doctores, variis errorum circumdamur
agminibus, vitiis frequenter subdimur. Nonnunquam
etiam delicatorum labe maculamur; sed

tamen misericordis Domini clementiam intuemur,
de cujus bonitate minime dubitamus. Tanta enim
ejus erga homines est liberalitas, ut ubi abundaverit
peccatum, illic major gratia exabundet. Tu quoque
ipse, qui de sanctitate gloriaris, et te alienum a peccato
esse dicis, aperte datur intelligi quia si tempore illo
praesentaliter adfuisses quo Dominus et Redemptor,
digito in terra scribens, de muliere illa in adulterio
deprehensa Judaeis diceret: Si quis vestrum est sine
peccato mittat lapidem super eam, poteras tu ipse
homicidii crimen prius incurrere, qui te jam a peccato
extraneum dicis esse. Cui ergo te similem dixerimus,
nisi qui dixit: Ponam sedem meam ab Aquilone,
et ero similis Altissimo? Cui ergo tu similis

es nisi Pharisaeo illi qui apud semetipsum agebat
dicens: Domine, non sum ego sicut caeteri homines,
raptores, adulteri, et caetera? Cur non recordaris,
infelix, quid beatus Gregorius de talibus memoret
dicens: Apostatae angelo similis efficitur, quando
homo homini similis esse dedignatur.
11.
Quod autem de escis et stercore ventris disputare
conaris, contra sententiam Domini, qui
dixit: Nihil coinquinat quod in ore ingreditur,
excepta hominis carne, sed illud coinquinat nominem
quod de ore egreditur. Tu e contrario de
cordis tui sanguineo intellectu asseris quod cibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.