PL 96, col. 867

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

Roma Dominum Petro dixisse credimus: Tu es Petrus,
scilicet firmitas fidei, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam; sed de universali
Ecclesia catholica per universum orbem terrarum
in pace diffusa; de qua ipse Dominus testatur
dicens: Venient ab oriente et ab occidente,
et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob, in
regno coelorum. Nam quod asseris quia ipsa est
Ecclesia sine macula et ruga, et quia non intrabit
in ea aliquid coinquinatum, et faciens abominationem
et mendacium: si ita est, quare Liberius,
ejusdem Ecclesiae pontifex, inter haereticos
damnatus est? Cur beatus Gregorius tot sceleratos
homines in Roma fuisse protestatur? sed
quia in omni Ecclesia mali cum bonis, et reprobi

cum electis habitant, ipse Dominus testatur dicens: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de
regno ejus omnia scandala;
neque enim in illo regno
superno, ubi pax summa est, scandalum inveniri
potest, sed de praesenti Ecclesia dictum est,
ubi, sicut praediximus, veluti in arca Noe, non
solum homines, sed et bestiae fuisse noscuntur, ita
intra sinum matris Ecclesiae mali cum bonis habitare
non est dubium, donec in fine saeculi triticum
recondatur in horreum Domini, zizaniae
vero fasciculos comburantur igne inexstinguibili.
13.
Quod vero Romam ipsam dicis esse Jerusalem
novam descendentem de coelo, cui potius
credendum est. tibi an Petro apostolo? Nam Petrus
eam Babylonem appellat, scribens quibusdam:
Salutat vos quae est in Babylone Ecclesia.
Unde
nullo pacto lapides ejusdem urbis, aut moenia
civitatis ipsius, juxta quod tua delirat vesania
capitis, de coelo descendisse credendum est, quod
si fortasse adhuc de sanctis dictum esse existimas,
neque hoc accipiendum est, quia sancti ascendunt
potius quam descendunt: sed quia Jerusalem
visio pacis interpretatur, quid est aliud pacis visio
noviter quodammodo descendisse de coelo, nisi
sanctae Trinitatis fidei omnibus gentibus ad vitam
praedestinatis aperta cognitio, illustrans credentium
animas suo sanctae fidei sacramento, et purificans
eos regenerationis lavacro.
EPISTOLA II. AD FIDELEM ABBATEM.

[(Vide infra ad epistolam Heterii et Beati adversus
Elipandum, lib. I.)]
EPISTOLA III. AD CAROLUM MAGNUM.
Domino inclyto atque glorioso diversarum gentium
principium·· in Domino Patre, et Domino Jesu Christo
Filio ejus, et Spiritu sancto aeternam salutem.
Amen.
1.
Celebre ac solemne nomen illud glorificare fautore
Deo, veluti jubar aethereum prae cunctis regibus
terrae, cujus opinio quasi odor nectareus et nardi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.