PL 96, col. 868
Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne
pistici pretiosus toto pene fragrat in mundo, nostro
redolet cordi, e pectoris arcano; cujus ut sospitas
divina protegente dextera pro salvatione totius Ecclesiae
catholicae diutino conservetur per aevum acclines
prostrati humo preces offerimus regi sempiterno.
2.
His praedictis, ad notionem servorum tuorum
pervenit eo quod Antifrasii Beati fetidi nidoris scripto
quorumdam sacerdotum parvipendentium corda suo
polluerit veneno; in eo quod Dominum Dei Filium
sine tempore unigenitum, et sine adoptione, nunc in
fine temporis pro humani generis salvatione atque
redemptione plenum et perfectum hominem, praeter
delicti contagium, humano generi consimilem, consortem,
atque conformem, et cohaeredem, secundum
patriarcharum, prophetarum, apostolorum, evangelistarum
atque doctorum fidem, de quibus Dominus
locutus est: Vos estis lux mundi, et vos estis sal terrae,
et qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me
spernit. . . . . . . nefandus presbyter et pseudo-propheta
asseverat Dei Filium in forma servi deitate exinanita,
nequaquam ex utero Virginis carnis assumpsisse adoptionem.
Contra cujus vesaniam nos indigni et exigui
juxta tenuitatem nostri sensus sacerdotibus vestro
regimini subditis epistolam relegendam atque tractandam,
et vestris sacris obtutibus praesentandam
direximus, poscentes vos per eum qui pro te in crucem
manus innoxias extendit, et pro te sanguinem
pretiosum effudit, et pro te mortem pertulit et sepulcrum
et ad liberandos electos ad infernum descendit,
et pro te resurgens tibi viam ad coelos revertendi,
scilicet ad coelestem patriam, demonstravit,
ut per te ipsum arbiter redeas, et inter Felicem episcopum,
quem novimus ab ineunte aetate in Dei servitio
proximum partis nostrae defensorem, et eos qui
sacrilegum et carnis flagitio saginatum, jam dictum
Antifrasium Beatum defendunt, casto et salubri judicio
dirimas, et absque adulationis oleo, aequo pondere
sententiam promas. Ita Dominus Dei Filius colla
gentium barbarorum, et omnium tibi superborum,
imperio potestatis vestrae subjiciat, et dentes eorum
acrius conterat, et gloriam eorum qui tibi contradicunt
in pulverem redigat. Equidem erant adhuc aliqua
necessaria quae culmini vestro Deo praesule sublimato,
stylo percurrente vobis insinuaremus, sed
temporis angustia praepediti, quod verbo explicare
nequivimus, epistolae gerulo vobis insinuandum in
ore posuimus. Iterum nimio dolore contriti sententiam
Domini tibi nequaquam incognitam ad memoriam
reducimus, quia dicit: Discite a me quia mitis
sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris. Et illud quod mulierem in adulterio deprehensam,
et de lapidibus Judaeorum liberavit, et ne
delictum iteraret admonuit.
3.
Idcirco veluti prostrati coram tuis obtutibus
cum lacrymis poscimus ut famulum tuum Felicem in
proprio honore restaures, et pastorem gregi a lupis