PL 96, col. 895

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

aera 823 clam sub sigillo directas: quas ex relatu
advenisse audivimus, sed eas usque sexto Kalendas
Decembres minime vidimus. Cumque nos ad fratrem
Fidelem, non litterarum illarum compulsio, sed recens
religiosae dominae Adosindae perduceret devotio,
audivimus ipsum libellum adversum nos et fidem
nostram cuncta Asturia publice divulgatum. Et cum
fides nostra una esset indissoluta, coepit inter scopulos
fluctuare navicula; et duae factae erant. Postea
cum tranquillitate, non bipertita, sed tantum videretur
una, tunc colloquentes ab invicem diximus:
Dormit Jesus in navi, et hinc inde fluctibus quatimur,
et tempestatum molestias sustinemus, quia
importabilis excitatus est ventus: nulla salus in nobis
esse videtur, nisi Jesus excitetur: et corde et

voce clamandum est, ut ei dicamus: Domine, salva
nos, perimus. Tunc surrexit Jesus, qui in nostra
dormiebat navi, qui cum Petro eramus. Tunc imperavit
vento et mari, et facta est tranquillitas magna.
Ex tunc, Deo miserante, non turbatur ista, quae Petrum
habet; sed turbatur illa, quae Judam habet,
Quomodo enim turbari poterat, cui praeerat ipse in
quo Ecclesiae firmamentum est?
II.
Plerique tamen ex nostris, etiam remigatores
fortissimi, nimis formidabant, quia longius a terra,
id est a corpore Christi, in alto pelago navicula fluctuabat;
quia dixerat Dominus Petro: Duc in altum
retia, hoc est, in profundum disputationum, et pelagus
Scripturarum. Quid enim tam altum quam altitudinem
divitiarum videre? Quid etiam tam profundum,

quam scire Dei Filium, et divinae generationis
professionem assumere? Quia licet humana
mens non possit plene rationis investigatione comprehendere,
fidei tamen plenitudo complectitur.
Nam etsi non licet nobis scire quomodo natus est
Dei Filius, scire tamen nobis licet et credere quod
vere natus sit. Fortes estote, non formidetis: nobiscum
est ille pro quo haec intentio vertitur. Ecce ego,
inquit, vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem
saeculi. Neque enim nobis tam dura
intentio esset, nisi Virgo peperisset, et quia Virgo
peperit, intentio est: et quia Virgo peperit Emmanuel,
hoc est, Nobiscum Deus, ipsum credimus et
adoramus, quia nullus alter Deus est. Denique in

persecutione quid quaeritur, nisi ut Deum Christum
negemus? Itaque, qui non confitetur Christum Deum
verum, Mariae Virginis filium, natum ex Deo vero,
veniam non merebitur. Sed et quicunque spiritus non
confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est,
et ipse est Antichristus. Qui enim hominem negaverit,
Deum negavit: quia Deus homo est, et homo
Deus est, et Deus et homo unigenitus Christus Filius
Dei est. Petrus enim, qui hanc naviculam reget, hominem
negavit. Sic enim ait: Non novi hominem.
Non enim dixit: Non novi Deum, aut Filium Dei;
sed cum hominem negavit, Filium Dei Deum negavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.