PL 96, col. 899

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos per illum: et
unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos
per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Ipse est
Christus christorum, qui Dominus dominorum, et
Deus deorum.
IX.
Sed non est de illis christis, de quibus dictum
est: Nolite tangere christos meos [(Psal. CIV, 15)]
. Sed
neque de illis, de quibus haeretici dicunt: Et ille
Christus, et nos christi. Et quanquam et sancti
christi sint, et domini sint, et dii sint: sed nullus
ex illis absolute dicitur uno sermone Christus Jesus
Deus noster. Nullus ex illis dictus est, Christus Dei
virtus et Dei sapientia. Nullus ex illis mortuus est
pro mundo. Solus iste. Nullus ex illis propria voluntate
mortuus, aut quando voluisset, posuisset animam;

aut quando voluisset, resumeret; sed solus iste. Sic
enim ait Judaeis: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo
illud. Non dixit. Solvite templum hoc, quem
Pater suscitet, sed, Ego suscitabo illud. Et in psalmo
tertio ait: Ego dormivi et exsurrexi. Hoc totum libera
Christi potestas, ejus, qui potestate sua mortuus
est, potestate sua resurrexit. Et qui potestatem habet,
Deus est; et non quislibet Deus, sed omnipotens,
quia omnia potest. Et nullus potest facere quod fecit
et facit omnipotens Deus. Nam quia et Pater eum
suscitavit, dicit in eodem psalmo: Dominus suscitavit
me. Dominum dicit, quem Patrem habet. Nam si
eum Patrem non haberet, Petrus apostolus de eo
non diceret Judaeis: Dominus Deus patrum nostrorum
suscitavit Filium suum Jesum, quem vos interemistis.

Servus dictus est Patris, quia semetipsum
exinanivit, id est, semetipsum mundo visibilem
ostendit. Quia formam servi accipiens, inquit Apostolus, in similitudinem hominum factus est, habitu inventus
ut homo.
Et ideo Patris est servus, qui cum
Patre est unus Dominus, et unus Deus. Verumtamen
ipse sibi nec dominus, nec servus est. Solius Patris
est servus, quia facit voluntatem Patris, ut ipse de
semetipso ait: Non veni voluntatem meam facere, sed
voluntatem ejus qui misit me, Patris. Non hoc loco
dixit voluntatem Dei facere, sed Patris. Quamvis
enim Deum suum Patrem dixerit, cum Deus sit etiam
ipsa natura et de illius essentia, tamen nullatenus
ignoramus quod manens homo quoque factus sit,
qui sub Deo juxta debitam legem naturae humanitatis

existeret. Ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit
esse, vel Dominus? Ergo solius Patris est servus,
non sibi servus, non suus servus. Non sibi dominus,
non suus dominus. Sicut solus Patris est Filius, non
suus filius, non sibi filius, sicut ipso major et minor.
Et ideo in quo major sibi ipsi, aequalis est Patri; in
quo minor sibi ipsi, minor est Patre; in quo minor
Patri, Dominus omni creaturae; in quo servus Patri,
dominus coeli et terrae, id est angelorum et hominum,
Paulo apostolo attestante, qui ait: Humiliavit semetipsum
usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter
quod et Deus Pater exaltavit illum, et donavit
illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine
Jesu, filii Mariae Virginis, omne genu flectatur coelestium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.