PL 96, col. 900

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua
confiteatur quia Jesus in gloria est Dei Patris.
X.
Nulli enim angelorum dixit Pater: Filius meus
es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli
confringes eos. Ad angelos quidem dicit: Adorent illum
omnes angeli Dei. Ad Filium autem dicit: Thronus
tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis,
virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae
prae consortibus tuis. Et, Tu, Domine, initio fundasti
terram; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt,
tu autem permanes: et omnia sicut vestimentum
veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et

mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficient. Filii servorum tuorum inhabitabunt, et semen
eorum in saeculum saeculi dirigetur. Hoc Ecclesia de
Christo dicit. Et quia in hoc mundo minoratus venit paulo minus ab angelis,
et non solum angelis, sed
etiam hominibus, quia minor erat parentibus suis, et
[ Forte, sed] ante passionem, ante mortem, ante resurrectionem.
Nam posteaquam resurrexit a mortuis,
dixit discipulis suis: Data est mihi potestas omnis in
coelo et in terra. Sicut me misit Pater, et ego mitto
vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite
Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
Et quia Spiritus sanctus de Patre Filioque procedit,
ipsum Spiritum sanctum insufflans apostolis, ut manifestius

ostenderetur quod praeesset [ Forte, quod ipse
esset] Filius Dei, a quo procedit Spiritus sanctus, et
ipsa est tertia in Trinitate persona: qui donum Patris
et Filii dicitur; quem tunc dedit, et postea de
coelo misit, ut ostenderet dilectionem Dei et proximi
secundum illa praecepta, in quibus tota lex pendet, et
prophetae.
XI.
Semel in terra dedit Spiritum sanctum propter
dilectionem proximi, et secundo dedit de coelo propter
dilectionem Dei. Nam cum insufflavit, et illi
accepissent Spiritum sanctum, dixit eis: Ite, baptizate
omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Ubi maxime commendatur
haec Trinitas, dubitare non debemus. Ipse
est igitur Spiritus sanctus, qui etiam de coelo datus

est die Pentecostes, post dies decem quando Dominus
ascendit in coelum. Quomodo non est Jesus Christus
Deus Dei Filius, qui de Virgine natus est Deus verus,
qui dat Spiritum sanctum? Imo quantus Deus
est, qui dat Deum! Neque enim aliquis discipulorum
ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut
veniret in eos quibus manus imponebant: non ipsi
eum dabant. Quam consuetudinem in episcopis etiam
nunc servat Ecclesia.
XII.
Denique et Simon Magus, offerens apostolis
pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem
ut dem Spiritum sanctum, sed, cuicunque imposuero
manus, accipiat Spiritum sanctum [(Act. VIII, 19)]
.
Quia neque Scriptura superius dixerat: Videns autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.